Fonte: Biblioteca Digital de Literatura de Países Lusófonos

LITERATURA BRASILEIRA
Textos literários em meio eletrônico

De sacchari opificio carmen, Prvdentii Amaralii


Edição de referência:
Geórgicas Brasileiras. Trad. de João Gualberto Ferreira dos Santos Reis.

Rio de Janeiro: Publicações da Academia Brasileira, 1941.

PRUDENTII AMARALII

Brasiliensis

DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN

LECTORI BENEVOLO.

Paucis mihi monendus es, amice lector. Cum ea inductus ratione, quam in litteris ad Excellentiss. Maecenatem meum nuncupandi gratia datis significavi, meos istos de rusticis Brasiliae rebus versiculos typis mandaverim, Prudentii Ama­ralii Brasiliensis de Sacchari opificio carmen, jam ante Pi­sauri editum, ad calcem hujusce operis apponendum curavi; quod a me ea mente factum fuit, ut quaecumque in id argumentum ad hanc usque diem scripta, atque adeo in lucem edita fuissent, in unum collecta volumen ad manum haberes. Erit igitur humanitatis tuae meum, qualecumque est, grati­ficandi tibi studium probare, acceptumque habere. Vale.

DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN

BRASILIAE: segetes, hyblaeoque aemula melli

Sacchara, arundineis(1) stillantia sacchara nodis

Hinc canere aggredior. Notos juvat ire per agros,

Et patrios certa moderari lege colonos,

Seu canneta serant alio seu tempore cannas

Subjiciant praelis, expressaque sacchara purgent

Addensentque igni; seu jam densata repurgent,

Et niveo tandem cogant splendescere cultu.

Principio quae terra ferat, quae culta recuset

Cannarum segetes, ante explorare memento,

Quam tua inexperto committas semina campo.

Nec magnus didicisse labor; nam gleba colore

Proditur ipsa suo. Cannis erit illa ferendis

Optima, tentanti quae terga nigrantia passim

Praebuerit; tutò rubrae tu deinde secundas

Defer humo; sterilem immixta damnabis arena.

Sed nigra, & sabulo tibi sicubi gleba tenaci

Subrubet, haud usquam meliùs succrevit arundo,

Et longa (2)explicuit nodos felicius hasta.

At cave, si properè, vel si prolixior aequo,

Luxuriante solo, seges exiit, ilicet omnem

Rem tibi confectam voto grateris inani.

Heu! male terra ferax vires tunc exerit, & se

Foetura in prima diffundit largius humor.

Tu sine mansuescat; sine, vis deferveat illa,

Atque alio prius injecto fac semine, campus

Sylvestre ingenium, & morem deponat agrestem.

Ille impune tibi priùs aut lasciviat herbis,

Aut milium ferat, aut siliqua crepitante faselum.

Haec ad arundineas fuerint praeludia messes,

Ut brutae frangat se prima ferocia terrae,

Et cicuri veniant canneta remissius arvo.

Indiciis postquam, dedimus quae plurima, ductus

Canniferae segeti terram delegeris, omnes,

Agricola, in truncos validas molire secures;

Dejice inumbrantes sylvas, arvoque futuro

Fac spatium, & caesas rurfus concide minutim,

Lignorumque pyras passim exstrue. Mox ubi soles

Lignea congeries passa est atque aruit igni,

Subde faces. Tractum non segnis Mulciber omnem

Purgabit. Siquid superest, cui flamma pepercit,

Collige; praegrandes torres, semustaque in unum

Robora compinges cumulum, rursusque jubebis

Ferre ignes. Si fortè aliquis, modò cortice summo

Ambustus, vicit geminata incendia truncus,

Hunc sine perflandum ventis, pluviisque domandum

Assiduis, donec tandem, vertentibus annis,

Tabidus in cineres ultro subsidat inertes.

Igne ubi purgatum sat libera praebuit aequor

Terga, lacertosos campo submitte parato

Fossores, multo quos Africa (3)sole perustos

Torruit, immites atque obduravit in usus.

Heu genus infelix hominum, natumque labori!

Hi pro ruricolis tibi sint (sors dura!) juvencis,

Invertant terram, sulcos longo ordine ducant,

Et quodcumque aliud praestent grave munus aratri,

Scilicet hac priscis, contempto vomeris usu,

Exercere agros placuit ratione colonis;

Seu quia plantarum passim latuere sub arvis

Radices, spissaeque fibrae, quas dente retuso

Vomeris haudquaquam perfringere posset arator;

Seu quia degene res caelo nostrate juvenci

Proveniunt, pecus indocile, impatiensque laboris,

Nec valida cervice satis, nec pectore firmo;

Sive aliud causae fuit: at certè usus aratri

His nunquam obtinuit terris, solosque ligones

Arvorum cultu plerumque adhibere solemus.

Praecipua haec nobis sunt arma; haec Afer alumnus,

Impiger assurgens, manibusque & corpore toto

Connixus tractat, cum terra inaranda, gravesque

Glebae offringendae, runcandave messis in herba.

His igitur sulcata armis, qua juverit agrum

Conserere, oblongis scrobibus tibi terra dehiscat.

Quisque pedes geminos ducatur sulcus ad imum,

Ore bipalmari. Juvenes (4)ibi defode cannas,

Unam alii recto sic jungens limite, ut hastis

Contiguae extremis jaceant. Mox talea postquam

Omnis erit sulcis infossa, replere lacunas

Tempus, & egestam in vacuos revocabis hiatus

Rursus humum; modò ne largis madefacta gravescat

Imbribus, atque adeo sit pondere noxia plantis,

Aptaque prae nimio corrumpere cuncta madore.

Largiter, aestivo si panges tempore cannas,

Terram adhibe sulcis: namque hoc velut aggere solis

Tela retunduntur, ne se penetrabilis ardor

Insinuet scrobibus, nimio & sata torreat aestu.

Non tamen ad plenum sulcos aequabis, & omnem

Restitues malesanus humum: nimis obruta tardè,

Atque incumbentes vix rumpent germina glebas.

Ergo telluris parcus, ne forte prematur

Pondere, fac leviter tumulata recumbat arundo(5).

Tum postquam vacuis reddes sua viscera sulcis,

Paulisper sumenda quies. Breve tempus, (6)& ipsa

Herbescens jam canna sinus, nodosque resolvit,

Radicesque agit, & tenerum in sublime cacumen

Surrigit : erectis ager undique inhorruit hastis.

Cadmaeos credas iterum viruisse novales,

Cum pilata seges densis hastilibus ipsum

Terruit agricolam, mirantem credita sulcis

Semina bellorum, & foecundos milite campos.

Tale dabunt specimen, densas imitata phalanges,

Post annum subnata solo canneta feraci,

Ordinibus distincta suis; seu ductus in orbem

Tortilis extremos sulcus tibi circinet antes,

Seu latera in quadrum praecastigaveris aequa;

Seu cuneo similis placuit magis area, lunam

Seu quae forma decet, medio cum splenduit ore,

Et circumflexum radios sinuavit in arcum;

Sive in quincuncem juvit describere plantas,

Et triquetrus stetit omnis ager: res pulchra videndo,

Quaeque oculos specie mirè delectet amoena.

Ergo clamosas turbas, pertaesus & urbem,

Cum tibi sollicitus timor anxia corda momordit,

Rus pete, & ex alto despectans culmine montis

Ad circumjectas torque tua lumina valles,

Et campos metare oculis. Juvat arva videre

Consita arundinibus, vento crispante procaci

Undantem segetem, sinuosa volumina toto

AEquore ut agglomerent; veI cum flat mollior aura,

Et leni aspirans ludit per inane susurro,

Campus ut obstreperis nutans horrescat avenis.

Quin sitibunda tibi si viscera forte coquantur,

Quis vetat exsectam vicino e cespite cannam

Vellere, decussaque prius (namque aspera) fronde,

Vel cultri auxilio, impresso vel dente medullam

Nudare, ambrosioque sitim restinguere succo?

Sunt, quos membratim totam resecare juvabit,

Quà teres articulis distinguit nodus avenam:

Frustula tum, praelo veluti subjecta, fatigant

Dentibus: admorsosque, & crebris suctibus haustos

Exsiccant calamos. Verum his & fallere tempus,

Et tristes animi dabitur lenire dolores,

Postquam enata seges toto jam creverit anno.

Nunc intermissus revocat labor, herbaque latè,

Dum tenerae erumpunt, praefocat noxia cannas.

Nun malè foecundos tempus sarrire novales:

Nec runcanda seges semel est, ter & amplius illud

Urgendum studium, donec grandescat arundo,

Atque adnascenti queat obluctarier hosti

Viribus ipsa suis, curae nil indiga nostrae.

Non tamen idcirco resides cessate coloni,

Nec jam vos omni perfunctos credite cura:

Sunt aliae pestes, sunt multa cavenda pericla.

Caelestes irae primò, (7) cum saevior aestus

Ferbuit, aut justo descendit largiùs imber.

Utraque dira lues; multo funestior illa,

Quam tulit immodicus calor; huic ars nulla mederi,

Nulla potest solers industria; nam neque fontes,

Aut corrivatas duxisse canalibus undas

In promptu fuerit, quas vix suffeceris horto

Areolaeque brevi, modici quam roris egentem

Urna trientali plenè satiaverit haustu.

Verùm Brasilicos ubi Zona retorrida campos

Findit ,& in segetes violentior incidit ardor,

Non mihi septeno si rumpens gurgite Nilus

Arentes undarit agros, enecta resurget

Messis, & elanguens caput intermortua tollet.

Difficilis medicina malo est, res illa saluti

Una fuit, Superum atque offensi Numinis iram

Exorasse piis lacrymis. Vix certior imber

Arva riget, madido quàm cum tibi perpluit ore

Gutta frequens, crebraque gemens prece nubila rumpis.

Nam Deus irriguos potis est de marmore fontes

Ducere, pro libito nimbosas cogere nubes,

Invitisque astris pluvias demittere caelo.

Bucula quin etiam, & si quando armenta refractis

Sepibus irrumpunt, quantum tibi stragis in hora

Ediderint! quantum lassus sudansque viator,

Dum sedet, & rapta dulces ab arundine succos

Ore bibit, geminatque haustus, iteratque rapinam

Improbus! Interea, denso prius agmine sylva

Qua steterat, spatio male dissociatur inani,

Solaque consurgens medias post canna lacunas

Nec satis a vento, nec se tutatur ab aestu,

Nuda latus, fido nec jam defensa sororum

Corpore, ab insano fi vapulet acriùs Euro.

Quid quod & interdum totis incendia campis

Suscitat imprudens aliquis, patulo ore resorbens

Et revomens fumos, duri solatia callis.

Fictilis, atque diu lento tubus igne recoctus,

Vel nuce, praeduro vel cortice fortè cavatus,

Turget in alveolum summo tenus ore repandum,

Sed qui paulatim fundum angustatur ad imum.

Pertusum tenui rima latus, inque foramen

Fistula commissa est exemptilis; ignibus illac

Spiramenta patent, fumoque sub ora meanti

Longum iter, ut spatio, atque mora tepefactus in illa

Mitiùs innocua tibi guttura nube vaporet.

Illa viatori chara, & pretiosa supellex

It comes, & lateri, fidus velut ensis, adhaeret.

Namque ubi vicina procumbit anhelus in umbra,

Et reparat vires, tum fistula promitur; ignis

Excutitur; crebro scintillas fulgurat ictu

Dura silex; infarta tubo folia arida flamma

Corripit, & longos jaculatur fistula fumos.

Dentibus ignivomam tenet ille supinus avenam;

Maternoque velut dependens ubere natus,

Sugit hians nebulas, bibuloque reciprocat ore;

Inque vices modò labra premens, modò pressa relaxans,

Sorbet, & exsuctam reddit de pectore nubem,

Fumantesque globos patulis e faucibus efflat.

Inde ubi jam nullos spirat cava fistula fumos,

Oraque deludi suctu praesentit inani,

In terram cineres, tepidosque una excutit ignes,

Atque abit. Interea neglecta favilla resumit

Saepe novas vires, redivivaque flamma propinquas

Succendens stipulas, totis contagia campis

Fundit, & integri tibi spes intercidit anni.

Si sapis, ergo procul praestat metarier arvum;

Pange via canneta procul, quà semita nulla

Flectat, qua nullus praedas agat inde viator,

Aut temerè properans subitos exsuscitet ignes.

Forsitan exquiras condendae tempus avenae;

Quae mora, mense quoto falci maturuit? Illud

Usus, & ipsa satis docet experientia rerum;

Nam neque Brasiliae (tantum patet) unus ubique

Veris erit, brumaeve tenor; quin dispare caelo

AEstuat hic, alibi brumali frigore torpet.

Frustra erit ille labor tempus praescribere certum

Agricolis, variante solo : tamen ardua siquis

Fortè Bahiensis proscindis culmina montis, (8)

Suspice Phryxae pecudis cum vellera Phoebus

Presserit, incipiet cannas tibi tempus humandi.

Urge opus, OEbalios Phoebus quoad ipse gemellos

Invisat fratres (9). Humili sin valle laboras,

Idem signa dabit, geminis cum lancibus horas

Ponderat; absistes, Capro cum proximus ibit. (10)

Annua crescendi fuerit mora justa, suumque

Robur habet, spatium hoc ubi arundo peregerit. At tu

Parce tamen, falcesque inhibe, nec tempora messis

Praecipita, quamquam instantes vereare calendas,

Atque ad condictam numeranda pecunia lucem

Urgeat: & quamvis in jus rapiare, vadanti

Vel prudens innecte moram & vadimonia differ,

Vel bene nummatos pro te submittere praedes,

Quique fide jubeant, cures; vel sedulus aera,

Ut potes, extrica, conrasosque undique nummos

Fac promas, quos deinde suo cum foenore reddas,

Ne festinanti segetem corrumpere ferro

Cogaris, jugulesque novi malè providus anni

Spem temerè. Senio dulcescit canna, priorem

Postquam emensa alio plenè maturuit anno. (11)

Vidi equidem in cannas nullo discrimine ferrum

Distringi, atque uno veluti cecidisse sub ictu

Intègrum nemus, intègros popularier agros,

Seu seges impubi vix dum juvenesceret aevo,

Seu natu major, multàque incurva senectà,

Saevitum ex aequo est, nullique pepercit avara

Dextera. Lethiferam qualis temeraria falcem

Mors vibrat, & caeco metit obvia quaeque rotatu

Involvens una juvenesque, senesque ruina.

Imprudens! quid enim reliqui tibi messe futura

Feceris? hinc alii quin tu jam prospicis anno?

Cumque propinqua tuis invisens praedia, dulcem

Hic praelo extundi, subjectoque igne liquorem

Fervere, inque suas concrescere sacchara metas

Videris; heu totos tunc te stravisse novales

Poeniteat! malles aliquid servasse repostum,

Unde tibi exsudent rorantia praela quotannis,

Et madido illacrymans canna angustata trapeto

Strideat. Ex aliis alias tu suffice messes,

Si sapis; alternis haec stet, cadat illa vicissim,

Spemque tuam refove, calamoque superstite lacta

Semper, & incerti subeat te cura futuri.

Jam quae praesenti capitis damnaveris anno

Jugera, fac denis saltem tibi mensibus octo

Addiderint (12): falces tum fas acuisse recurvas.

Armatas immitte manus, immitte cohortes

Messorum, quibus ad solitam sua classica pugnam

Cum cecinere, ruunt alacres, & cominus hostem

Hastatum feriunt, falcatisque ensibus instant (13)(13).

Hi sternunt, alli subeunt, & pone legentes

Stratorum spoliis inhiant, sparsimque jacentum

Corpora in exstructos confusae stragis acervos

Accumulant; miscere manus, torquere lacertos,

Collato pugnare gradu, caesimque ferire

Adproperant; suus hic veluti de vulnere sanguis

Subsequitur, dulcique madet falx perlita rore.

Non impune tamen, nec inulta recumbit arundo,

Fronde sed in longum mucronem abeunte metentes

Excipit: ah! multos illa undique surgit in enses,

Nec tangi facilis tractandoque aspera, saepe

Instantes atro vibice redulcerat hostes,

Illataque suas compensat clade ruinas.

Nec minus idcirco impavidus per jugera latè

Messor eat, ferroque viam eluctatus apertam

Sternat arundineae frondosa cacumina sylvae,

Donec ad extremam victor pervaserit oram.

Nec labor ille minor caesas, campoque jacentes

Sublegere, inque suos cannas compingere fasces.

Vincla procul ne quaere tamen; nam molle cacumen,

Atque adeo in laqueos trahitur coma lenta retortos.

Hos adhibent funes; cannas & false sub uno

Bis sex constringunt, plaustrisque gementibus addunt;

Sin interjecto procul absint flumine praela,

Lintribus aut cymba cumulant vectanda capaci;

Atque hic jam lectis labor ultimus instat avenis.

Excipit hospitio devectas undique cannas

Alta domus tectis, spatioque amplissima toto:

Hic locus est praelis; hic surgit agtiaria moles (14).

Est rota praegrandis primò, exceptura ruentis

Pondus aquae, radiis compacta trabalibus, axique

Affixa, aerato qui cardine utrinque recumbit.

Porgitur e medio, & procurrit stipite longo

Axis; ad extremum breviore minuscula gyro

Altera fixa rota est, totum dentata per orbent.

Haec motum primae, totus quò volvitur axis,

Versus humum ex alto sequitur vertigine tarda,

Et quoties redeunt sursum certo ordine dentes,

Mordicus impingt vicini dentibus orbis;

Extat enim, atque sinu supereminet orbita vasto

Tertia, quam, vacuo librata quòd aere cursus

Circuit instar avis, meritò dixere volantem.

Ista, rotae quoties morsu est correpta minoris,

Pulsa agitur circum, secumque revolvit & axem:

Suppositos demum ipsa movet revoluta trapetes.

Robora terna (gravi quae lamina vestiat aere,

Quaeque rotundanti dextra faber ante dolarit,

Et medio extantes cingant, apto ordine, dentes)

Intra arcam, ex quatuor quae postibus arte locatis,

Atque suprà innexis sit firmè condita tignis,

Limite stent recto, tignis inserta supernè,

Et verubus subnixa suis: ea torcula sunto.

Supremae illa rotae subsunt tria robora, motum

Atque inde accipiunt; etenim rota concita, gyros

Dum peragit, medium valido rotat axe cylindrum,

Admorsosque alios is tandem pellit in orbem.

Verum ita contiguis in mole tricorpore tergis

Ligna revolvuntur, tenui uti discrimine distent,

Nec digitos impunè sinant; nam saepe terendas

Dum cannas aliquis, dextra pigritante, trapeto

Subjicit imprudens, nec tanta pericula. cavit,

Heu ! digitum subito correptum vidit hiatu.

Extemplo digitum manus integra, tota sequuntur

Brachia, & omnino diffractis ossibus omne

Corpus eat, scatebram nisi quis discludat aquarum,

Deciduosque suo represserit objice fontes.

At seram fortasse tulit res illa salutem

Elicibus quamquam clausis nihil affluat undae,

Mota tamen cursum, coeptumque rotatilis orbem

Machina sponte sua, nullo impellente, peregit,

Dum motus prior ille, & vis impressa relanguet.

Nil satius, stricto quàm siquis acinace captum

Absciderit cubitum, ne caetera membra trahantur.

Insidiosa quies malè tunc obrepsit ocellis;

Pervigilant, quibus obtigerit sors illa; canentes

Excutiunt pariter somnos, falluntque laborem.

Fabellas patrio longas sermone retexunt,

Munera partiti; cannas huic subdere praelo

Sorte datum; expressas rursum ingerit ille, liquoris

Et siquid reliqui est, succumque exactiùs omnem

Elicit; exuvias, exsuccaque frustula demum,

Angentem postquam tulerint bis pressa trapetem,

Colligit, exportatque alter, cumuloque reponens

Aggerat immissis gratissima pabula flammis,

Unde petant, steriles quo foecundentur agelli,

Agricolae cinerem. Usque adeo nil prorsus ineptum

Utilitate vacat, nullo nec profuit usu,

Dummodo cura sagax, minimèque industria desit. .

Dum pleno totum cursu Sol circuit axem,

Vicenas & quinque vehes exsugit onustas

Machina non segnis : lento pede tardiùs ibunt

Acta gradu tibi praela boum (15), mora sed tulit illa

Grande operae pretium; meliùs siccatur arundo

­Inter cunctantes compressa diutius orbes,

Quàm cursim & celeri vix delibata rotatu.

Adde, quò interdum justo plus defluit humor, 

Quantum nulla satis capiant, nec ahena coquendo

Sufficiant, superetque manus, superetque ministros;

Quem tempestivus nisi perpurgaverit ignis,

Degenerem certe capit insincerus acorem;

Vappa sit, & nulla satis emendabitur arte.

Partito res est ita dispensanda labore,

Ut quantum humoris vice quavis praela liquarint,

Tantum flama tibi purgare, & ahenea possint.

Quare age in oblongum, patulo quod margine praelis

Subjicitur, dulcis primo fluat humor ahenum (16).

Nullae illum flammae, nulla hoc incendia labro

Exagitant: aptus procurrit at inde canalis

Ligneus, ignivomam properet quo succus in aedem.

Scilicet haud longè, senis suffossa caminis,

AEstuat, impositisque ignes occludit ahenis

Ampla domus. Clausis quovis sub fornice flammis

Bina fenestellae geminae spiracula laxant.

A latere excisus paries sena ostia pandit,

Quà vi & praeduris fermè nemora (17) integra contis

Inducunt famuli. Vegrandia robora primò

Obtrudunt, atque illa rogis fundamina pununt.

Tum cumulant excisa suis ramalia truncis,

Arentesque addunt stipulas, quò grandior ignis

Ardeat, & crudum permiscens flamma liquorem

Crispet in ampullam, & bullantibus asperet undis.

Prima haec secernit crassam ebullitio faecem,

In labra summa vocans; quin & quae plurima fundo

Sessitat, undanti per se despumat aheno.

Nec minus interea foedam capulator amurcam,

Et passim innantes cribro legit undique sordes;

Ferventemque diu versansque, agitansque lebetem

Egerit, infecti quae subsedere liquoris.

Additur & situlis acris lixivia plenis:

Illa recrementa, & siqua ejectamina restant,

Excernit: mediam prior hic labor integrat horam.

Purior at postquam spuma albuit, inque minores

Detumuit bulas, in ahenum strenuus infer

Vicinun dulces latices, coeuntia nondum

Sacchara : purgandae tunc exquisitius omnes

Relliquiae; & lentè ad parum vitium omne coquendum est.

Cribrum immerge iterum, spumas lege rursus inanes,

Quas modica sitiens si quisquam diluat unda.

Arentes grato fauces humore rigarit.

Dum fluitat labro dulcis liquor, exere cola,

Et cribrata alio distendens lintea vase,

Qua rarescentes pandit textura meatus,

Illum transmittes: quae pars subtilior, ibit:

Stabit, & in colo sidet, quae crassior, imo.

Sic percolatum curant densare liquorem,

Incenduntque novos ignes; nova ahena parantur,

Molle minora aliis, magnasque imitantia pelves.

Munus cuique suum; nam pelvis prima receptos 

Perpurgat latices; tum decoquit altera; blandè

Tertia condensat; densatos acriùs urget,

Ac lento similes tandem efficit ultima visco.

Arte opus hic: operum haud segnes vigilate magistri,

Et vires nervosque omnes intendite: nusquam

Culpa magis nocuit, stetit aut incuria tanti.

Saepe tot exhaustas curas; durosque labores

Ludit inexperta tyrunculus arte magister.

Artifices res illa manus, longoque reposcit

Edoctas usu. Connisi corpore toto

Praelongo suffixa gerunt cochlearia conto,

Et versant utraque manu; recidiva praealte,

Vicenosque pedes superas evecta sub auras

Sacchara propellunt, revolutaque rursus codem

Praecipitant, mersantque cadis, & saepe volutant,

Concutiunt, miscent, confundunt, omnia versant.

Haud satis haec: frigens ferventia sacchara ahenum

Excipit, ut nimium sensim tepefacta calorem

Deponant, flammisque procul sejuncta, novoque

Incipiant versata diu concrescere motu.

Spissandae mirum valet haec agitatio massae

Cogitur, & motu quassante tenaciùs haeret,

In glutenque coit, crustisque ex parte rigescit.

Ut satis obductum crustis, & pene liquorem

Concrevisse vident densatis partibus, illum

Fictilibus condunt formis (18), quae cuspide terrae

Insistunt, superasque basi vertuntur ad auras,

Et totidem inversas referunt longo ordine metas.

Vasa dein sublime locant, longisque reponunt

Asseribus, quà aditum fundo apta foramina pandunt.

Hic positis, creta replent summa ora madenti,

Argillaque linunt: et res subfusca repurgat

Sacchara, & in niveum revocat diluta colorem,

Haec olim, vulgata fidem si fama meretur,

Alite felici inventa est ars; namque repertam

Gallina praeeunte ferunt, cretaeque linendae

Commonstrante usum, pedibus dum forte lutosis

Percurrit, madidoque excalpit sacchara rostro.

Qua cretosa pedum posuit vestigia, latè

Candicat, & reliquis pars discolor illa pruinas

Rettulit; idque aliquis forsan speculatus in usum

Vertit, & albenti nituerunt sacchara cultu.

Ne minus eniteat candor, nec pondera metis

Decrescant nimium, & fallant sua vota colonos,

Haud creta utendum temere, cum sacchara formis

Vix coiere suis, integra sed altera saltem

Expectanda dies, qua frigore tota rigescant.

Mox, quà pertuso vasis pars ima deorsum

Porgitur e fulcro, rimaque fatiscit, eundum

Coeca bipalmari metae sub viscera clavo,

Ut male concreti (19)latitat quodcumque liquoris,

Hàc fluat, & varios alibi servetur in usus.

Hoc ubi perficies, uda tum perline creta,

Quam tibi flumineus large madefecerit humor,

Sacchara, & oblongos (nisi straveris ante) canales

Sterne solo, qui mella (20)sinu fluxura receptent,

Effossisque altè jubeant stagnare lacunis.

Namque ubi sacchareos, lympha vectante, recessus

Lenta subit, sensimque omnes argilla meatus

Affrictu laxat, sudor fluit undique rivis

Melleus, & flavos emittunt sacchara nimbos.

At cave, ne totam, quanta est, undare lacunam,

Replerique sinas: placidam servare quietem

Saepe latex nescit, fundoque assurgit ab imo

Spumeus, atque datos audet transcendere fines.

Huic tamen est medicina malo, furiisque domandis

Proderit expresso guttatim aspergere citro,

Cum furit, humorem, donec sensim excoquat iram,

Et posito clausus discat requiescere motu.

Cum tandem abrupto cessabunt sacchara fluxu,

Nullaque suppositos intinget gutta canales,

Tempus & argilae, crustas, quaecumque supersunt,

Vellere, & exacte summas abstergere metas.

Non satis haec: apto male candida sacchara ferro

Ad palmum effodies, effossamque undique vasis

In labra diduces, structo velut aggere, massam.

Sic faciles aditus humentia sacchara praebent

Aeri, & imbibitas exhalant .promptiùs undas.

Tum, postquam veniens ter pandet Lucifer orbem,

Cuncta suis compone locis, compressaque rursus

Unge luto; & quoties tibi claudet Vesper Olympum,

Perge fovere manu, tenuique rigare fluento.

Ast ubi sacchaream fieri sic vase minorem

Aspicies metam, ut palmo subsiderit, undas

Addere parce novas, residem procul abjice cretam,

Et sine, dilutas emittant sacchara faeces,

Adque suum redeant, lympha minuente, rigorem.

Interea recoqui, si fortè juvabit, ahenis

Mella prius collecta jube; concussaque motu

Assiduo, cum pigra fluent, sub vasa recondes

Fictilia, inque novas cernes concrescere metas (21).

Haec simili argila, rituque linuntur eodem

Sacchara, quae tantum primis albedine, quantum

Pondere concedunt, effoetaque mella resudant,

Degeneres latices, nec sacchara plura daturos.

Tum quoque fas (alius si fors tibi displicet usus)

Condere mella cadis, & condita solvere lymphis,

Ut largè diluta, suo cùm tempore acescent,

Clibanus excipiat, lentique inclusa metallo

Attenuent ignes, donec sub culmine vasis

Paulatim collecta, fluant per devia rostri,

Et tandem austerum reddant stillata saporem.

Quantum haec mancipiis arrident pocula! Nummos

Undique conradit plebs Afra; cibaria, vestes,

Quae labor, ingenium, fortuna vel attulit, aere

Distrahit exiguo, cyathis quò guttura largis

Proluat, heu! nimio quamquam saepe ebria potu

Immanem subeat duro sub judice poenam.

Sacchara seu recoqui lubeat seu pocula servis

Grata pares, seu forte juvet res utraque, curam

His adjunge aliam, sudantes visere metas,

Observans quo lenta fluant purgamina cursu.

Labilis ex toto postquam cessaverit humor,

Quo purgata suis excludas sacchara formis

Tempus adest, ni forte pluat, Phoebusve nigrantem

Cnditus in nubem venturos nuntiet imbres.

Nam formis excussa solent invadere cultro,

Frustatim caedunt, purique ad luminis auras

Exsiccanda locant, donec penetrabilis aer,

Et, quidquid superest humoris, dissipet aestus.

Ergo, mane novo, nudas tibi sistere metas

Alta super tabulata jube: quot surgere contra

Aspicies, totidem diverso e marmore caesas

Pyramides tibi stare putes. Haud omnibus idem

Est candor; niveis haec albiciat aemula cycnis,

Illa minùs candet; quin & pars maxima plures

Exhibet, aspectu varios pretioque, colores.

Tota refert candore nives basis ampla; nigrescit

Summus apex; medio variatam corpore massam,

Mixtaque subfuscis malè candida sacchara cernes.

Non equidem, non ista simul miscenda, locique

Insolanda tibi nullo discrimine; partes

At saltem in geminas ea divide: sacchara fines

Alba suos, proprias habeant non candida sedes.

Hinc, velut areolis describere villicus hortum

Doctus amat, tonsaque vias distinguere buxo,

Sic tabulata priùs, rata per discrimina, quadris

Descripisisse juvat, diversaque sacchara certis

Ponere quaeque locis. Huc indita frusta minutim

Caedito, nec pigeat rastello evolvere, & omnem

Quae prodesse solet, siccandis addere curam.

Nec mora longa: die, quò frustula ritè vaporent,

Haud opus est solido, quoties Titania.lampas

Illustrat puro subjectas lumine terras.

Omnia cum penitus, disperso humore, rigescunt

Sacchara, postremum vernarum turba laborem

Expediunt: pars frusta legit; pars vase reportat,

Ponderat & libra; longis pars altera cistis

Condit, & alternè geminato verberat ictu,

Pistillisque premit, donec cava robora tandem

Repleat, & validis affigat opercula clavis.

Ultimus hic labor: hoc plures servantur in annos

Sacchara, nec tantum patriis commercia terris

Deliciasque parant, verùm & trans aequora summo

Vectantur pretio, magnisque imposta carinis

Trans Abilam & Calpen, gelidasque feruntur ad Arctos.

Quare, haec, Brasiliae quam donant nomine, tellus

Non magis a populis laudatur ubique remotis,

Ligna quòd eximia enutrit, pretiosa quòd altis

Balsama profundit sylvis, quòd foeta metallis,

Gemmarumque ferax, adamantes gignit & aurum,

Quàm quòd sacchareis oneret convivia donis,

Ambrosiisque epulis utrumque beaverit orbem.

JOSÉ RODRIGUES DE MELLO
Natural do Porto

_________

Cantos sobre as Cousas

Rusticas do Brasil

IV LIVROS

__________

Acrescentados do

Canto sobre a Fabricacāo do Açucar

DE

PRUDÊNCIO DO AMARAL
Brasileiro

Roma, 1781
TIPOGRAFIA DOS IRMÃOS PUCCINELLI
Junto do Santa Maria "in Vallicella"

Publicação autorizada

(Tradução do frontispício latino)

Núcleo de Pesquisas em Informática, Literatura e Lingüística



(1) Saccharum confici ex arundinum succo nemo, ut arbitror, ignorat. Hae arundines aliis vulgo notis, externa specie, simillimae sunt, nisi quod crebrioribus distinguuntur articulis, foliisque longioribus & pene stantibus, maximè cacumen versus, vestiuntur. Alba illis medulla, & succo dulcíssimo grávida; tenuis córtex, at satis durus; radix suavis, & minus lígnea, quae, resectis cannis, germina trudit in novae messis spem. Hujusmodi arundines ex Asia in Sciliam, ex Scilia in Insulam Madeira, atque inde in Brasiliam, ubi optimè proveniunt, &praecipue coluntur, delatas ferunt. 

(2) Arundo saccharifera, ubi pingue nacta est solum, calamo se erigit septem pedes longo, & crassis articulis minusque crebris distincto. Sicubi (quod inferius innuit Poeta) ob soli luxuriem longior evadit, quo plus habet lougitudinis, eò est minus dulcis, conficiendoque saccharo minus idônea.

(3) In Africae rigionibus, Angola praesertim & Guinea, multa quotannis mancipia emunt Lusitani, quae deinde in Brasilia vedunt magno pretio. Hic eorum opera exercentur agri, caeteraque omnia fiunt, quae maximè laboriosa haberi solent. Verè genus hominum, ut eos vocat Poeta, labori natum, cui, nulla mercede, ad extremam usque senectutem addicuntur.

(4) Taleae esse debent cannae adhuc juvenes, vel tenera adultarum cacumina; his tamen illae ab expertioribus agricolis praeferuntur.

(5) Hac ratione, quam fuse tradit Poeta, arundinum satio fieri debet, aut certe solet. Ager ita consitus, dummodo solum sit pingue, iterum conseri nimis sero indiget, cum, arundinibus rescissis, earum radices germinare soleant, nec ad vigint & plures annos emoriantur: siquam verò emori contingat, nova talea, quae illius defectum suppleat, eodem loco inhumatur.

(6) Décimo, vel ad summum décimo quinto die, postquam taleae inhumantur, germina toto agro apparent. Quisque talearum articulus novas producit cannas, singulis enim nodes pullulat turio, à quo radix, terrae incumbens, truditur, frutexque emergit.

(7) Interitum cannis inferunt nimius aestus, & aquarum eluvies. Immodica eluvie, eaque stagnante putrescunt, vel, quod plerumque evenire solet, acescere incipiunt. Nimio aestu ad imam usque radicem exarescunt, ita ut stirpitus evelli postulent, magno possessoris damno.

(8) Nomine montis Bahiensis non certum aliquem montem, sed editiora Bahiensis Provinciae loca designat Poeta. Hanc autem caeteris Brasiliae regionibus, ubi saccharum conficitur, eò censuit praeferendam, quod illa & sacchari copia, & opificinarum praestantia reliquis antecellit.

(9) In collibus, utpote nimiae humiditati minus obnoxiis, post primas autumni pluvias, atque etiam ingruente hyeme arundines plantari solent. Hyems autem Bahiensibus incipit ineunt Junio; autumnales vero pluviae sub ipsum aequinoctii tempus, mense Martio.

(10) In pratis, utpote humidioribus, cannae médio vere, aut aestatis initio seri debent. Qua de causa earum satio, ut innuit Poeta, his in locis ita debet institui, ut sub finem Septembris incipiat, nec ultra medium Decembrem prorogetur.

(11) Arundo saccharifera, licet unius anni spatio ad justam longitudinem excrescat, numquam tamem nisi post annum perfecte maturescit. Si vero intra biennium non rescindatur, nullo exinde habetur pretio; nam, sensim deficiente humore, marcescit, fitque saccharo conficiendo prorsus inepta.

(12) Illae tantum arundines, si fieri potest, quotannis metendae, quae decimum octavum mensem expleverint; hoc enim tempore, nisi aliud soli vitio contingat, omnes ad perfectam maturitatem deveniunt.

(13) Messores unicuique arundini duplex vulnus infligunt, alteram circa fundum, alterum in ipso geniculo. Primò cannam a radicibus separant; altero illius cacumen abscindunt, quòd in eo aqueus quidam humor contineatur.

(14) Hujus machinaee, quae paulo inferiùs ab Auctore describitur, totam hic sructuram explicare juvat, ut quae ille vel tantum indicavit, vel ex aliis conjicienda reliquit, facilius innotescant. Mola igitur, seu praelum aquarium hac ratione construitur. In amplissima domo, quae cannis recipiendis, praelo­que erigendo latè sufficiat, quatuor ex ligno columnas, easque solidissimas, quadrato ordine collocant, humoque altè infigunt. Columnis quatuor deinde tigna sic imponuntur, ut illas aptè connectant, & quadratum altera parte lon­gius efficiant. Brevioribus tignis duo alia respondent solo proxima, quibus ingens truncus, quem pontem appellant, utraque extremitate incumbit: lon­giora vero tribus aliis tignis, aequaliter distantibus in medioque perforatis inter se nectuntur. His totidem subjiciunt magnae molis cylindros, ex solidissimo ligno confectos, in medio dentatos, ferreisque laminis obductos, qui aerea cuspide ponti, etiam aerato, insistunt, superioribusque tignis quodam veluti collo in­seruntur. Cylindri, utpote cannis premendis destinati, sic statuuntur, ut ille, qui medium obtinet locum, alios impactis invicem dentibus circumagere possit, eosque caeteris etiam partibus ferè contingat. Collum, sive pars axis superior, quae in cylindris lateralibus vix supra tignum apparet, in alio longe altiùs assurgit, magnaeque etiam rotae, quae cylindris imminet, axis loco inservit. Hujusmodi rotae, quae partem inferiorem dentatam habet, alia subjicitur longè minor, priori contigua, dentibus in eam ebversis, idoneoque tigno arctè con­nexa, quod duobus innixum fulcris in longum excurrit, alteroque capite, quo extra domum protenditur, eximiae magnitudinis rotae axem suppeditat. Ingens haec rota aquae impetu, quam ex alto delapsam quibusdam cavitatibus excipit, non circumagitur modò, sed ea ratione, quae a Poeta exponitur, caeteris etiam rotis, ipsique praelo motum impertit.

 (15) Alterum praeli genus hic indicatur, cui boves, aut equi adhiberi solent. Hoc praelum ab altero, quod aquarium vocant, in eo differt, quod nullis constat rotis, sed earum loco duos habet radios, quorum ope in gyrum agitur. Utrumque radium suppeditat unum idemque lignum, quod longiorem axem, paulo supra cylindrum, aequaliter secat, & utraque extremitate innectitur duobus tignis, quae positu ad horizontem inclinato, à summitate ejusdem axis descendunt, ad imumque pavimeutum ferè pertingunt. Unicuique tigno singulos asseres, eosque transversé positos, inferiori parte annectunt; hisque boves aut equi junguntur, qui praelum vertant.

(16) Cannarum succus, quandiu exprimitur, in vas quoddam flutit praelo subjectum, quod pontem quem vocant, longitudine aequat, superiorique parte, qua est omnino apertum, eximiam habet latitudinem. Inde ligneo canali aliam in domum deducitur, ubi igne purgatur, & in saccharum tandem concrescit.

 (17) Certè his ignibus tantum suppeditatur materiae, ut a viginti ad triginta lignorum vehes, prout cruditas liquoris exposcit, quotidie insamantur.

(18) Haec vasa, in opificinis Bahiensibus, quinque pedes alta esse solent; osque habent satis amplum, cujus diameter duos saltem palmos adaequat.

(19) Concrescente saccharo liquidae perseverant quamplurimae ipsius particulae, quae totam sacchari massam humiditate sua, & pinguedine offuscant. In his diluendes detergendisque, ut multis videtur, tota vertitur sacchiri pugatio.

(20) Flavus dulcisque humor, qui e saccharo, dum purgatur, identidem fluit, mellis nomine in Brasilia vocari salet. Hoc ipsum nomem, ut aliquid usui patrio concederet, hic atque alibi usurpat Auctor, vel (quod Poetae solent) quadam rei similitudine ductus, vel Plinii secutus exemplum, qui saccharum. Indicum, huic nostro non prorsus absimile, mel in arundinibus collectum appellat. Eadem mellis appellatione, qua utitur Poeta, usus antea fuerat Gullielmus Pison Hollandus, qui de saccharo latinè scribens, Vasa, inquit, a melle, quod sub fusco ante a colore saccharum tingebat, repurgantur. Vid. Plin. Hist. lib. 12. c. 8. & Pison. de simplicium facultatibus lib. 4 c. I.

(21) Secundarium hoc saccharum, nullo adhibito lixivio nullisque ablatis sordibus, sed, ut superiùs innuitur, sola collecti liquoris decoctione, concussioneque conficitur.