LITERATURA
BRASILEIRA
Textos literários
em meio eletrônico
De Rvsticis brasiliae rebvs, Iosephi Rodrigves de Melo et Prvdentii Amaralii
Edição
de referência:
Geórgicas Brasileiras. Trad. de João Gualberto Ferreira dos Santos Reis.
Rio de Janeiro: Publicações da Academia Brasileira, 1941.
JOSEPHI RODRIGUES DE MELLO
LUSITANII PORTUENSIS
DE RUSTICIS BRASILIAE REBUS
CARMINUM
LIBRI IV.
ACCED IT PRUDENTII AMARALII
BRASILIENSIS
DE SACCHARI
OPIFICIO
C A R M EN
ROM E MDCCLXXXI.
Ex TYPOGRAPHIA FRATRUM
PUCCINELLIORUM
Prope Templum S. Marie in Vallicella.
Publica auctoritate
INDEX
DE USU VARIO RADICIS BRASILICAE
DE CULTURA HERBAE NICOTIANAE IN BRASILIA
DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN - PRUDENTII AMARALII Brasiliensis
EXCELLENTISSIMO D.D.
ALOYSIO EUSEBIO MARIA DE MENESES
MECCENATI SUO COLENDISSIMO
JOSEPHUS RODRIGUES DE MELLO
S. P. D.
QUOD a Deo Opt. Max. diu multumque precatus sum, Excellentissime Domine, ut amplissima domus tua, in qua proles desiderabatur, dignum & optimis parentibus, & clarissimis avis tuis haeredem susciperet, id ortu quidem tuo eventum habuit cumulatissimum. Atque hic tam faustus felixque ejus rei exitus, qua mihi nihil erat optatius, cum incredibili me gaudio affecit, tum vehementer impulit, ut aliquo fungerer gratulationis officio, quo tibi gaudium istud meum testificarer. Ad mansuetiores igitur Musas, quas jampridem valere jusseram, rursum me contuli, ab iisque, laevo fortasse, atque averso Apolline, genethliacum Carmen elicui; quod publicis litteris prodere constitueram, ut observantiae erga te meae nonnullum apud posteros monumentum extaret. Quoniam vero opus illud exilitate sua nec diuturnum, nec stabile futurum esse videbatur, excogitanda mihi ratio fuit, qua ejus diuturnitati consulerem, eidemque, quoad ejus facere possem, stabilitatem aliquaml conciliarem.
Quaedam apud me retinebam de rusticis Brasiliae rebus poemata, quae ut privatim exercendi styli, & animi relaxandi causa unicè scripseram, sic nunquam, ne amicorum quidem rogatu, in lucem prodire sum passus. Nunc autem, mutata voluntate, de iis publicè edendis, deque genethliaco eisdem praefigendo cogitare coepi. Spero enim fore, ut, saltem mole sua, meis paucarum pagellarum de te carminibus qualemcumque firmitatem sint allatura.
Quamobrem non tam pro rusticis poematis, de quibus nihil sane laboro, quam pro natalitio, quod tibi inscriptum est, carmine majorem in rnodum sollicitus a te peto etiam atque etiam, ut rusticanam Musam sub magna tui nominis umbra publicam lucem aspicere patiare. Nihil dubito, quae tua est facilitas atque humanitas, quin aequo animo feras, ut te ego jam nunc Mecoenatem meum familiariter appellem. Atque equidem hoc loco Horatianum illud Mecoenas atavis edite regibus jure optimo usurpare possum. Quod si fecero, testes ejus rei appellabo Fruellam secundum & Ramirum, item secundum Legionis Reges, Garciam Regem Navarrae, Eleonoram de Meneses Lusitaniae Reginam, a quibus per longam, & nunquam interruptam clarorum virorum seriem originem ducis, uti legimus apud accuratissimos scriptores, qui Lusitanorum procerum origines memoriae prodiderunt. At notiora sunt, atque clariora domus tuae insignia, quam ut cujusquam ingenio ac praedicatione aut magis cognita fieri, aut illustrari possint. Patriae quidem satis fuerit, si talis evaseris, quales majores tui extiterunt. Habes exempla domestica multa, & luculenta, quae imiteris: in ea tibi diligenter intuendum; &, quoniam quae ornamenta nobis ipsi virtute propria & illustribus factis comparamus, ea pluris fieri & solent, & debent, quam quae a proavis accepimus in id pro virili parte enitendum est, ut non minus de tuis gloriari possis, quam de eximiis majorum tuorum rebus gestis gloriaris. Quod & futurum spero, & te tantae de te spei conceptae cumulatissimè satisfacturum confido. Quare nihil aliud mihi superest optandum, quam quod optabat Mantuanus, cum Salonio magni Pollionis filio genethliacum diceret.
0 mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus & quantum sat erit tua dicere facta!
Quod reliquum est, Deum Opt. Max. ut te in amplissimae spem familiae, in patriae praesidium atque ornamentum ad plurimos annos incolumem esse velit, enixe precor, precarique nunquam intermittam. Vale.
IMPRIMATUR,
Si videbitur Reverendissimo Patri
Sacri Palatii
Apostolici Magistro.
Franciscus Antonius Marucci Epis
M ontis – Alti Vicesgerens
IMPRIMATUR,
Fr. Bruno Toma Ordinis Praedicat. Rmi Pat.
Mag. Sac. Pal. Apost. Socius
CARMEN GENETHLIACUM
EXCELLENTISSIMO D. D.
ALOYSIO EUSEBIO MARIA DE MENESES
PRIAII ORDINIS INTER LUSITANOS PROCERES
OPTIMATI
Romae nato 19. Kal. Septemb, anni 1780.
CARMEN GENETHLIACUM.
VATI Helicona, Deae, sacrosque recludite fontes;
Magna cano, quae Roma caput de collibus altis
Attollens, plausuque fremens; quae Lysia longè
Audiat exultans; & laeto murmure Tybris,
Et pater ipse procul celebret Tagus aurifer undis.
Nox erat, & placide infusum per membra soporem
Carpebam, cum me in somnis rapit entheus oestro
Spiritus insolito, atque Urbis per compita ductum
Regifici tandem bipatente in limine tecti
Sistit ad Exquilias; Junoni ubi fagina quondam
Silva fuit sacra Licinae[1]. Vix aedibus illis
Substiteram, cum mira oculis atque auribus hausi
Multa meis. Tantum inprimis ea in atria vidi
Concursum fieri, quantus vix adfuit olim,
Cum fuiti ingressus servatam Horatius Urbem[2]
Ampla ferens spolia, & magno certamine victor
Hoc ipso ducens insignem colle triumphum.
Vidi conciliumque frequens, magnunque Deorum
Conventum: hìc Mars armipotens; Caducifer illic
Stabat Atlantiades; aliaque intonsus Apollo
Parte aderat, viridi redimitus tempora lauro;
Et circùm Aonides, gratissima Numina, Divae.
Ecce autem ex sacro, qui non procul, excita luco
Praesidio adventat Charitum stipata, doinique
Interius conclave petens, Lucina revisit
Haerentem thalamo dominam, primique labores,
Et gravia insuetis subeuntem incommoda partùs.
Accedit, mollique manu Dea sublevat aegram,
Atque enitentem juvat: inde ad luminis auras
Felici egreditur partu pulcherrimus infans.
Tum vero puerum egregia de matre canentes
Excepere sinu Charites, fotumque tulerunt
In gremio: plausu gestit domus alta, patrisque
Magnanimi tacitum pertentant gaudia pectus.
Laetitia exultat mox concio tota Deorum
Adstantum, natoque receus munuscula defert.
Mars clypeum, parvumq; ensem, galeamq; comantem,
Loricamque dedit rutilantem, auroque rigentem
In squamas: atque, haec tua sunto crepundia, dixit,
Magne puer: tibi reptandum per scuta, per enses,
Ut magnos imiteris avos, quorum inclyta claris
Lusiadum in tantum attollit se gloria gestis.
Tum sic Mercurius: proavos urbana sequutos
Reddere si mavis, inquit, magnumque parentem,
Remque domi gerere, & fasces capere, atque regendas
Urbes suscipere; aut Lusi mandata Tonantis
Perferre, & magnis legatus Regibus ire,
En tibi conferimus talaria nostra libenter,
Largimurque artem fandi, virgamque potentem
Tradimus. Interea cithara crinitus Apollo
Personat aurata: responsant ordine Musae,
Alternisque canunt clarae praeconia gentis.
Celsa ut principium domus alto a sanguine regum
Deducat, sceptris innixa potentibus; utque
Ductorcs Martc insignes, & fulmina belli,
Ut summos dederit patriae heroasque patresque.
At voce ante alias, & docto carmine praestans
Calliope praeit, alta sonans, ac talibus infit.
Macte hac laude, puer: patria est tibi maxima Roma;
Te tamen ipsa decus sibi Roma acquirit alumno.
In te Scipiadasque suos, in te illa Camillos,
Marcellos, Drusos, Fabios, magnosque Catones
Suspicit, & Decios, & quot quot lumina belli,
Atque domi patriam decorarunt : tu quoque Martem
Armaque tractare, & populis imponere leges,
Atque Orbem domitare, anima o Romana, memento.
Hoc ego Calliopes dulci modulamine captus
Haerebam, cum mentem aliò improvisa vocavit
Atque oculos species : namque omnia visa repentè
Splendere; apparetque praealti ni vertice montis[3]
Templum immane ingens, gradibus cui limina centum
Marmoreis surgunt; multumque ascensus ad illa
Difficilis. Vidi multos adrepere anhelos,
Vique Omni eniti; sed pauci summa tenebant.
Quae dum contemplor, striderunt cardine moto,
Atque altae patuere fores solido aere rigentes.
Intus opes, & gaza ingens; variaeque columnae
Joniae atque Corinthiacae; caelataque in illis
Fortia facta ducum : pendent laquearibus altis
Hastaeque, ensesque, & thoracum, immania texta,
Ingentes clypei, galeae, vexilla, tubaeque,
Armorum genus omne; virum quoque plurima in aere
Hic spirant simulacra modis rutilantia miris.
At sibi sacratum complebat numine templum
Diva potens, solioque sedebat Gloria in aureo
Sceptra tenens, Tyrioque nitens sublimis in ostro.
Thure olli centum hinc atque hinc altaria fumant.
Haec dum oculis lustro, solio (mirabile visu)
Prosiluit, puerumque petens Dea fovit in ulnis
Arridens, nec non templi ad penetralia duxit,
Signa ubi Lusiadum heroum referentia vultus
Adstabant : hic Diva parum subsistit, & ore
Blandiloquo dulcem sic est affata puellum.
Nunc age, chare puer, gratis & munere nostro
Has aedes, atque haec sancti penetralia templi
Ingredere, & tacito perlustra singula visu:
Tempus erit, cum te meritis ingentibus isthuc
Invehat, & magnis heroibus aemula virtus
Adjungat: donetque perennem hic ducere vitam.
Tu modo virtutem, & famam, & decora alta tuorum
Disce puer, tenerisque assuesce invictus ab annis
Tendere iter, quod Lusiadum vestigia signant,
Quodque tibi virtus praestantum monstrat avorum.
Ille (viden?) jaculo clavaque instructus, in aere
Torva tuens, vastosque indutus pellibus artus,
Ille est turmarum ductor Viriatus agrestum,
Romanas aquilas qui fregit, & agmina fudit,
Ductoresque fuga Latios dare terga coegit.
Haec autem, aeternum statuis quae vivit ahenis,
Heroum series, quorum vel nomina longum est
Dicere, sunt patriae clarissima lumina, belloque
Illustres animae, quarum se Lysia factis
Ad coelum extollit; gentesque it clara per omnes.
Hi plagam extremam Libyae exitiumque tulerunt;
Angustosque lares pertaesi, agrosque paternos,
Magnum parva manus ferro, atque ingentibus ausis
Imperium peperere sibi, atque uberrima regna.
Hi cum belligeris quamplurima Martis Iberis
Praelia sustinuere armis victricibus: ibat
Caede tumens, multo rubefactus sanguine Baetis.
Hi maria emensi nautis incognita, terras
Aurorae domuere, & rubri littoris oras,
Ultra Arabum populos, ultra Carmanas & Indos
Lusiadum imperium, & victricia signa ferentes.
Sed quid ego hic multis te demoror? illa tuere,
Ad te quae propius spectant, atavosque parumper
Disce tuos: tres illustres procul aspice reges,
Unde domum, clarumque genus longo ordine ducis[4]
Ille tenens sceptrum, trabeaque insiginis Ibera,
(Cerne) Fruella ille est, primus tibi sanguinis auctor.
Tum duo, regali quos majestate verendos
Stare vides, sanguis sunt & tuus: aspice clarum,
Qui tenuit quondam Legionis sceptra, Ramirum;
Aspice Garciam rerum regnique potitum
Navarrae. Nunc Marte Duces, bellique magistros
Contemplare: tibi en primus se se objicit heros[5],
Qui gladio assurgens Maurusia terruit arva;
Atque idem appellens Phoebi nascentis ad oras
Ormusium ferro domuit; jussitque rebelli
Ferre jugum collo, & Lusis parere coegit.
Aspicis? en spirat Menesius alter in aere[6],
Ille quidem prima signans lanugine malas,
Bello acer, pollensque, vel in florentibus annis,
Mente & consilio juvenis; vitae integer idem,
Justitiaeque tenax, & servantissimus aequi.
Hujus fulmineo Malabaria corruit ense;
Et sensit Coulete gemens, sensitque Panane,
Henrici ultoris quid dextera posset in armis.
Sed quo me rapis, o sacrae cui tempora vittae
Advelant, canosque decens premit infula crines,
Christicolae gregis, o custos, & pastor Alexi[7]?
Et Goa, & ipsa memor Malabarica te canit ora,
Quam sacro innitens baculo indefessus obisti;
Tum reducem ex Asia, Primatum Bracara sedes
Excepit gaudens. Pietas te cognita ubique,
Te clarum alma Fides, immortalemque sacravit.
At quis vos tacitos, duo nomina clara, relinquat[8]
Fernande ac Lodovice, manu ingenioque potentes?
Vos aequè calamum atque ensem tractare periti
Scripsistis comptè ac nitidè gesta inclyta, nec non,
Quae scriptis mandanda forent, gessistis uterque.
Jam verò spatiis qui te propioribus ante
Vixerunt, condisce puer; Ludovicus[9] & ense,
Et calamo insignis se se tibi in aere videndum
Exhibet; hunc prope Franciscus[10], victricia lauro
Tempora cui Mavors, cui lauro cingit Apollo.
Extremum nunc cerne virum, quo clauditur ordo
Praeclarorum atavum: fuit iste acerrimus armis,
Consilioque potens Ludovicus[11]: hic agmine cinctam
Hostili solvit, servavitque inipiger urbem;
Transque Tagum positis e finibus arcuit hostem.
Gangem hic bis prorex adiit : felicibus armis
Bardesii terras, totumque ex hoste recepit
Salsetum: quin & Lusis (modo vita maneret)
Mox omnes terras hic restituisset & Urbes;
Coelo aliter visum. Tanti quòd fecit alumni
Jacturam, Patria ingemuit; fleruntque refusis
Nymphae illum Tagides, Nymphae & Gangetides undis.
Haec generis tibi sunt, puer, ornamenta paterni;
Nunc materna vide. Crines, incanaque menta
Priscorum agnosce hic regum, de sanguine quorum
Nactus es egregiam genere ipso, atque indole matrem[12]
Inde duces bellis claros, palmisque decoros
Cerne hic atque hic, namque oculis quae plurima se se
Objiciunt hic praestantum monumenta virorum,
Ornamenta tuae sunt, clara & Lumina gentis.
Illi ad te charum egregia de stirpe nepotem
Vertere nunc oculorum acies ex aere videntur,
Et sic affari: virtutem atque inclyta facta
Disce, puer, disce ex nobis, verumque laborem.
Quis procul ille autem, cui mento infusa vetustas
Multa, comisque jacet, priscis spectandus in armis?
Nosco equidem nosco, magnum & venerabile nomen,
[13]Rosendum. Hic unà cum fratre in bella Thedone
Irruit, indigenasque ciens, atque agmina ducens,
Ferroque exagitans hostem, longo oppida & urbes
Servitio exsolvit, turpemque fugavit ab oris
Lusiacis Maurum, & Lybicos protrusit in agros.
Verum age, longinquos aevo, nimiumque remotos
Praeteriens, oculos huc flecte, magisque recentes
Aspice majores: en Martis fulmen, & hostis
[14]Terrorem Ludovicum: hunc Pax Augusta furentem
Ense tremens vidit; pugnantem hunc Helvia, nec non
Vulnere pro Patria decoratum vidit honesto.
Huic & Lusiadae debent, quòd cesserit ipsis
Insignis parta ad Montes victoria Claros.
[15]Nunc illum contemplator, cui tibia defit
Altera, quam rapuit Mars olli; at vivida bello
Dextera constabat: proh! quantos stragis acervos
Edidit ultore hic ferro! late arva rubebant,
Large exundabant Hispano sanguine fossae.
Tum demum positis armis, ubi saeva quierunt
Praelia, Lusiadasq; tuos pax allna revisit,
Ille avidus pugnae, Martisq: incensus amore
Se se ad Germanas acies, & Caesaris arma
Contulit, imperioque armorum ad bella supremo
Donatus, fieri poterant quae maxima; fecit;
Tauruniq; Tomisq; acer bellator, & idem
Dux bello summus, dubium incertumq; reliquit,
Lusiadae ne aliis praestent virtute manuq;
An potius mente, imperiisq; ad bella gerenda.
Esto his contentus, neq; enim enumerare tuorum
(Tam longa est) proavum seriem, nec dicere facta
Singula per tempus nobis licet. haud tamen unum
Transierim, qui prae cunctis tibi proximus ipso
Tempore, quiq; ipso est tibi sanguine proximus idem.
Quare ambas huc verte acies, & suspice signum
Aere informatum fuso, jam parte polita.
Hoc, cum perfectum fuerit, tibi reddet avunclum[16];
Qui magnam auspiciis rexit felicibus urbem,
Brasilici caput imperii, multoq; nitore
Ornavit. nec non tutam servavit ah hoste.
Vulgo increbuerat rumor, de littore classem
Solvisse Hispano, & plenis per caerula velis
Findere iter, praeguantem armis, urbiq; venire
Exitio : ergo ille arma, viros, provisaq; cuncta
Ad bellum parat, atq; arces, atq; omnia munit
Armatis loca: tum laeto imperterritus hostem
Expectat vultu, flagratq; cupidine belli.
Ipse autem obstupuit, totam cum vidit in armis
Stare urbem, Mavors, & ad acres versus Iberos:
Frustra, inquit, frustra huc instructa classe venitis;
Ponite, vos moneo, hanc mentem, atq; absistite bello.
Urbi dum praeerit; rerumque tenebit habenas
Emmanuel, illa & belli & secura minarum
Riserit advectam classem caput ardua tollens,
Turritum caput, elataque interrita fronte
Obstiterit vestris minime expugnabilis armis.
Tales majoresq; tui, proaviq; fuerunt
Virtute, ae meritis: talis pater ipse, puelle,
Est tuus: ille etiam (tibi spondeo) serus adibit
Templum hoc est suus Henrico locus heic quoq; patri.
Vritutes huic Urbanae, pacisq; ministrae
Nobile conflabunt signum, statuamq; locabunt
Arte laboratam. Ramis insignis olivae
Ille quidem stabit : variis anaglypta figuris
Juxta ipsum ponent, & in his Tybrim, Eridanumq;[17]
Plaudentesq; viro fluviorum e margine Nymphas.
Sic Diva ostentans proavum monumenta docebat
Egregium forma infantem, & virtutis avitae
A teneris animum magno incendebat amore;
Cum puer attollens oculos mirabile vidit
Ex auro fignum: namque illic aurea cultu
Foemina regali astabat, sceptrumque gerebat;
Regius ex humeris nodo pendebal amictus.
Cui puer arridens, & tendere brachia contrà,
Et parvas agitare manus, & corpore toto
Gestire, ac teneris effundere gaudia labris.
Tum Dea: si nescis, inquit, puer optime, cernis
Reginam, dominamque tuam, cui Lysia regna,
Cuique recens Orbis, cui Ganges paret & Indus.
Illa quidem & gestis jampridem, moxque gerendis
Rebus praeclaris aeternum nomen adepta est,
Atque sibi hoc templo monumentum illustre paravit.
Haec illa est, quae te sacro de fonte renatum
Excepit; quae te vitae vel limine in ipso
Effecit magnum, summoque ornavit honore.
Quare age, parve puer; risu cognoscere matrem
Incipe: namque erit illa tibi charissima mater;
Et magis atque magis, cum firma accesserit aetas,
Te clarum in patriam officiis, meritisque futurum
Extollet: tuque interea non degener haeres
Sanguinis heroum, factis ingentibus aequans
Virtutem proavum, Dominae benefacta rependes:
Dixerat : Aonides laetis clamoribus omen
Excepere, Deaeque haec alto pectore dicta
Condidit, atque aevo nunquam interitura, perenni
Pindi eadem cedro custos mandavit Apollo.
DE CULTURA RADICIS BRASILICAE
Liber primus.
DE CULTURA RADICIS BRASILICAE.
LIBER PRIMUS
BRASILIAE: populis concessam munere Divum
1Radicem, unde suis victum providit alumnis
Terra parens, canere incipiam; ignarosq; misertus
Agricolas, plantae primum qui cultus habendae
Conveniat, tum quos radix adolescat in usus,
Dicam; atque Aonio peregrinas vertice Musas
Mecum in Brasiliae saltus, atque horrida lustra
Deducam. 2Faveas, sacri pars magna senattis
Didyme; qui, cum bisseni, clarissima mundi
Lumina, consulerent summis de rebus agendis,
Dividerentq; sacris lustrandum ritibus orbem
Terrarum inter se Patres, sortitus adustos
Aurorae populos, caelestem Orientis ad oras
Lucem invexisti; nemora inde in vasta latentis
Brasiliae, ut fama est, penetrans, radice reperta
Diceris annonam genti, legesq; dedisse.
Húc ades, & tua si 3 vestigia pronus adorat,
Brasiliae qui rura colit, tua dona canentem
Dirige; nam, duce te, nostrae feliciter ibunt,
Sit quamvis implexa via & salebrosa, Camoenae.
Brasiliae quondam populi nec semina campis
Assueti dare, nec terram exercere colendo,
Errabant arcu instructi, longisq: sagittis,4
Quemq; ultro fors objiceret, per inhospita victum
Quaerebant nemora, & pomis pinguiq; ferina
Vivebant: non panis erat tunc cognitus usus,
Atque omnis Cereris cultus sine honore jacebat.
Donec ope ac nonitu Thomae Mandiva reperta est,
5Mandiva ante alias memoranda abuscula plantas,
Cujus alit radix homines, frumentaq; supplet,
Nam frumenta (ferax alioquin) terra negavit.
Trunco illa est gracili, nodoque in plura frequenti
Brachia se fundit : suprema in parte virescunt
Incisae in radios frondes, atque ordine pulcro,
Ceu totidem stellae, ramorum extrema coronant.
Ipsa suis etiam se floribus induit; at non
Hinc ullos edit frucuts; radicibus unis
Dives, opesque suas alta tellure recondens.
Jamvero radix (Maniocam nomine dicunt)
Illam ipsam praefert, quam pastinaca figuram,6,
Mole tamen superat; nam, pro ratione locorum,
7Palmos longa duos, & tres aliquando; maligno
Rure eadem palmum & semis vix crescit : adultae
Cum roburq; suum, constansq; accesserit aetas,
8Aequat robusti juvenis bene crassa Iacertum.
9Singula radices fundunt virgulta quaternas,
Interdum & quinas; ubi tellus optima, senas.
10Mandivae genus haud unum : pene omnibus idem
Et color, & facies. quare vix ipse colonus
Edoctus longo discrimina noverit usu.
Mandiburnana (vocant Indi sic nomine) primas
Obtinuit laudes; ferl Mandibubara secundas;
Tertia Mandipeba locum tenet: albicat istis
Per medias vena insinuans tenuissima frondes,
Subfuscosq; notant alba internodia caules.
In reliquis verò, quarum nec nomina refert
Dicere, nec species nobis vacat ire per omnes,
Per frondes caulesq; rubor miscetur & album.
Pro variis matrum ingeniis, atgtte indole, & ipsae
Radices variant, nec eas color inficit unus:
His etenim albescit cutis estima, subrubet illis;
Intùs conveniunt cunctae niveoq; colore,11
Multoque imbutae bibulas humore medullas.
Sed jam multa satis tironi signa colono
Edidimus, quibus & radix Cerealis, & alma
Radicis possit genitrix arbuscula nosci.
Nunc dociles idem, dum caetera persequor, aures
Praebeat, atque animo capiat praecepta colendi.
Optima radici quaenam sit gleba ferendae12
Quarendum in primis. Non multum gaudet opimo
Illa solo; gracili contra bene provenit agro.
Unde nec irriguas sibi mollia germina valles,
Argillam nec amant rubram, cretamve tenacem.
Scilicet humiferis quaecunq; in vallibus orta est,
(Grandia ni jubeas in pulvinaria terram
Surgere) stagnantis lymphae confecta veneno
Languescit seges: est at inemendabile cretae
Ingenium solidae, teneris perrumpere fibris
Quam nequeat radix, quae latè serpere mollem
Subter tellurem, & se se diffunciere gaudet.
Quà colles modici assurgunt & lenibus auris
Objecti, vel qua, plano jacet aequore tellus,
Atque levi sabulo, & nigra miscetur arena,
Sparge illam: nec dorsa tamen montana recusa;
Ne modo culminibus credas plantaria summis;
Celsa nimis segeti officiunt juga: five propinquus
Plus justo excoxit sol viscera, sive recedens
Declivique solo elabens nutritius humor
Deseruit stirpes; infantia germina satum
Triste manet, spesq; agricolas sua fallit avaros.
Agrum exerceri nusquam tribus amplius annis13
Permittas: neque enim justo tibi faenore tellus
Respondere potest effaeta & languida, quae jam,
Assiduos partu crebro perpessa labores,
Ter messem fudit: sine, longa per otia vires
Instauret, roburq; prius, viridemque juventam
Induat. Et quoniam immensas habet ultima silvas14
Brasilia, intactas vel Deucalionis ab aevo,
Cessantis promptum est pensare hinc otia campi,
Plantisq; exciso nova praedia ponere luco.
Ergo falce nemus curva, duraq; bipenni
15Dejice, fed cautè, nam res ea plena pericli.
Arbor inexpertum saepe insidiosa fefellit
Agricolam, atque aliò, quam quo gemebunda tremensque
Vertice concusso promiserat antè, repente
Corruit, incautumq; immani pondere pressit.
Cessat opus; subito turbantur gaudia luctu;
Nec laetis jam silva fremit clamoribus, alto
Sed perculsa gemit fletu, miseroque ululatu.
Quare age, non prius inipacta sonet icta bipenni16,
Quam bis terve oculis lustrata fidelibus arbor
Indiciis moneat certis, quò vergat, & utram
Pronior in partem proclivi caudice tendat.
Quod si recta adeò procero corpore surgat,
Ut neutrum queat in latus inclinata videri,
Brachia perpende, obtutumq; per omnia defer,
Et quorsum excurrat major, circumspice, ramus;
Pondere namque illuc toto inclinata recumbet,
Ingentemque trahet gemitu collapsa ruinam:
Vincla tamen pete falce prius, quam ligna securi.
Scilicet annosae varia inter germina silvae
17Vimineo generi sunt quaedam affinia, mirum
Naturae ludentis opus; nam frondibus orba
Succrescunt, sursumq; hederas imitata sequaces,
Mordicus implicitis veniunt haerentia truncis.
Lentities eadem cunctis; non omnibus idem
Mole tenor: graciles nam quaedam tenuia funes
Vix aequant: quaedam magnorum more rudentum
Crassescunt: cuncta in longum sine lege feruntur;
Atq; ubi ramorum tenuere cacumina, rursus,
Ad patriani pars vergit humum; passimque recursans
Silvam pensilibus diverberat aura flagellis:
Pars alios ramos truncosq; amplectitur errans,
Maeandrisq; nemus totum implicat, ac labyrinthis.
Unde videns nemus annosum, mihi cernere magni
Navigii speciem videor, funesque rudentesque
Hinc atque hinc tensos; & multa cannabe malos
Nitentes aliis alios, ac mutua, nexu
Multimodo, sibi contra Eurum Caurumque ferentes
Auxilia. Haud aliter ventis, ferroque resistit
Instructum nemus arboribus, quas vimina miris
Brasilica implicuere modis, tendentia citrò,
Ultroque, ac variis silvam firmantia nodis.
18Nec semel hinc factum, diviso ut caudice truncus
Difficilis ruere, externo suspensus in auris
Auxilio steterit, vanosque eluserit ictus.
Quare falce prius, stringentes robora, nervos
Abscindas; ne forte cadat trabs caedua, parte
Qua nolis, illam nervo in diversa trahente;
Aut suspensa moram ducat: quod siqua pependit
Viminibus detenta, fugam celer arripe, ne te
Improvisa premat: magnum est (ne temne) periclum.
Quin & tuta time, vicinosque effuge truncos
Quamvis illaesos, & nullo vulnere tactos.
Nam caedem alterius non raro ulciscitur arbor
Altera, cui super incubuit, quae concidit ictu
Laesa tuo:19 juvat ergo oculis primùm obvia fidis
Robora metiri, atque observare, quibusnam
Pronior incumbat, quae dejicienda bipenni
Arbor erit: tum quae positu opportuna ruinae:
Cognoris, modico fac stringat vulnere ferrum,
Atque leve infligat, stragis praeludia, damnum.
Tum valido nisu, totaque incumbe securi
Ad princeps, strage involvat quod caetera, lignum.
Illud ubi ancipites nutante cacumine motus
Ediderit, gemituque praeiverit indice casum,
In tuto spectator ades: ruit ilicet ingens
Mole abies, stragemq; orditur: longa cadentum
Subsequitur trabium series, quas nempe ruinae
Proludens, leviter perstrinxerat antè securis.
Namque impar oneri, jam vulnere saucia in illarn
Haec ruit; illa aliam (accisam quoque) dejicit, indeque
Ex aliis aliae atq; aliae longo ordine ducunt
Immensam horrendo gemitu atque fragore ruinam.
Nunc ipsi quoque, quod superest, condisce bipenni
Consulere: in media tibi erit passim obvia silva
Mira arbor 20Ferrum nomen dixere priores;
Et merito; nam par solido durissima ferro
Eluditque ictus, ferientiaque arma retundit.
Hanc igitur prorsum intactam illaesamque relinquas.
Namque illam frustra tentaveris, atq; laborem,
Atq; ipsam perdes, nisi cessas ante, securim.
Ecce autem (postquam his monitis imbuta juventus
Grande solo nemus aequavit) jacet omnis, ad ignem
Damnatus silvae altus honor, platanique comantes21,
Aeriaeque cedri, atque immortales socopyrae 22,
Et, quod Brasiliae23 nomen dedit, utile lignum;
Quodque colore refert violam24, nigriorq; nec Indo
Concedens ebeno Cabiuna25, opobalsama caeso
Cortice sudantes copaybae26 ; & nomina centum
Barbara, nobilitas silvae primaria, regni
Arborei proceres: quorurn molesq; decorque,
Et constans color, & robur durabile, & ipsae
Sunt maculae iu pretio: sed opes, quas optima tellus
Procreat, incertum est, incuria gentis, an ipsa
Copia reddiderit viles. Silvam ergo jacentem
Rursum insectantur ferro; exscinduntq; futuro
27Nutrimenta igni ramos; congestaq; magnis
Ligna pyris truncosq; aptant: alq; inde domari
Multo sole sinunt, donec penetrabilis omnem
Humorem calor absumat: tum subditur ignis
Lignorum stuibus, qua parte animosior Eurus
Aspirat: vento gliscit Vulcanus, & altos
Flammarum fumiq; globos ad sidera tollit,
Disjectamque avido silvam depascitur ore.
Ut flammae posuere, calens a strage recenti
Vertenda est tellus: quo vero id sidere, noli
Quaerere; nam plantae ingenium, caeliq; beati
Temperies mense agricolis dat quolibet anni
Posse agere. In primis penetrandum in viscera terrae
Haud leviter ferro, & nemoris paulo ante recisi
Quidquid erit reliquum serpens tellure sub ima,
Inde extirpandum28, tum rastris vertere terram,
Et sic aggerere incipies, ut mollibus arva29
Assurgant latè tumulis, atque aspera fiant.
At non lege una, nec eadem ponere ubique
Mensura grumos, terramque attollere perges.
Diversum diversa modum natura locorum
Postulat30 in valles ubi tellus pressa residit,
Aut ubi tractus humi stagnante uligine circum
Perluitur, triplicem aggestae telluris acervi
Dodrantem emineant, declivibus undiq; dorsis;
Ut nec aquae resides, humiliq; in valle jacentes
Officiant plantis, alta quae in sede locatae,
Nec pluviae noceant illis, sed protinus ima
In loca decurrant per lubrica dorsa ruentes.
31Sin locus editior, tenuive inspersus arena
Obtigerit, fac humo exurgant tubercula palmum
Et semis: basis in duplum sit latior illis,
Laxius ut possit se se diffundere radix.
32Illibata igni sint ne intervalla, notato;
Nec temerè haec tenta; nam frustra hic semina terrae
Mandabis, studioq; solum exercebis inani,
Dum cruda tellure reses se continet humor,
Ignavumque soli tenet intervenia frigus.
Ne spatiis autem vacuis, passimque relictis
Cesset ager, spatia illa fabae, vilesque faselli,
Aut cucumes habeant, pandove cucurbita ventre.
33Sed neque sollicites tractus, quibus altior aequo
Vulcanus se se immisit: namque igne perusti,
Quam sit opus, majore sinus telluris hebescunt,
Nec Cereris quidquam licet hinc sperare colono.
Est modus in rebus: Cereri regna illa parabis,
Ante tibi jusus quae perpurgaverit ignis.
Interea si forte alio maturuit agro
Mandivae tibi laeta seges, decerpito ramos34
Emeritos, arvisque novis nova semina crede.
Sint vero puri soles, axisque serenus35;
Nam plantae nihil est aeque fatale recenter
Insossae, ac pluvium caelum, nimbique sonantes.
Quippe tenax gluten, quod mollibus haeret ocellis
Taleolae, abradens violentus decutit imber.
Unde stupet, gemmas neque trudit surculus; omnisque
In cassum it labor agricolae, spesq; irrita cedit.
Omnia consilio molire : nec insere ramos
Quoslibet, ac sine delectu : imprimisque monendus
Es mihi, quicumque Australis rura excolis orae36,
Ne virgulta solo gelidis afflata pruinis
Infodias : ea vim genitalem funditus omnem
Amisere, gelu arcanas combusta medullas.
At neque siqua diu truncis exscisa furentem
Duravere aestum, tumulis ramalia mandes.
Est quamquam vivax termes, tamen indiget umbra,
Humentique solo deponi gaudet, amatque
Telluris dulci recreari frigore matris.
Quare, maturis ubi cum radicibus alta
Avelluntur humo frutices, ex caule recisas
Materno ferulas (satio nisi protinus instet)
In grandes cogunt fasces, religantque coloni,
Depositasque solo nernora inter froudea servant.
Quod si nosse cupis, vigeat ne ac polleat, an jam
Talea marcuerit, totumque exsuta vigorem
Occiderit, facili res exploranda periclo est37.
Cultello resecans suspectos divide ramos.
Vivit, ad excisam subito cui lactea venam
Gutta salit: contra qui nec sua vulnera sensit,
Nec flevit, vixisse putes : hic ergo saginet
Arva putris, vel alat tibi rejectaneus ignem.
Ramea tum, delectu habito, virgulta novali
Insere, nodosos frusta in palmaria ramos
Ante secans, quae sic properabis condere terra,
38Ut grumis summum caput extet, caetera mollem
Descendant in humum: neque pones tubere in uno
Plura tribus; ne deficiat radicibus humor,
Et tristem inducat rnaciem penuria succi.
Tres vero sic taleolas immitte, trigonum
Ut referant; turnuloque triplex ita constet eodent
Surculus, ut spatiis distent aequalibtts, & sit
Regnum cuique suum descriptum limite justo,
Vicinae alterius ne vapulet altera ramis
Olim, cum plantae superas tollentur in auras.
His ubi provisum, haud multo post tempore votis
Respondere suis lactus videt arva colonus.
39Nimirum exactis bis septem lucibus, omnis
Surculus in gemmas se se induit: omnia circum
Ridere, atque novo late splendescere cultu.
At tu radici bene consulturus alendae,
Si sapis, haud sine tam multam succrescere prolem.
Non te forma decens, & compti gloria ruris
Flectat; age, invehere in sobolem, quae plurima nodis
Erupit, lusunl reprimens, atque ungue novalem
Sic totam attondens, ut in unaquaque relinquas
Taleola, numero ex omni, duo germina tantum40.
Haud labor est teneras digitis eradere gemmas.
Grandior at cum jam ramis adoleverit arbos,
Ferro opus. E medio quoties se caudice termes
Pinguior effundet, reprimes promptoq; domabis41
Luxuriem ferro, succumque docebis ad imas
Radices fluere, una sibi quemn virga trahebat,
Illis ereptum: quod si indulgebis, eumque
Sic ramum ire sines, ut tandem vertice prono
Tangat humum acclinis (naturae arcana!) tenaces
Demittit sensim fibras, terraeque parenti
Injussis penitusque novis radicibus haeret,
Debitaque infanti Maniocae alimenta ligurit.
Ut primum ridebit ager, gemmisque nitebit,
lnspice (nequid non moneam) num tota virescant,
An spatiis tibi calvescant plantaria nudis.
Sicubi rarescent plantae, supplere memento42,
Succedatque statim vacuis fac sedibus haeres.
Praeterea curabis agro praetendere sepes43,
Quae valeant aditu prohibere armenta, recentes
Ne pedibus plantas conculcent, & sata laeta
Diripiant. Neque tum, quasi sint tuta omnia, cessa.
Sed magis invigila, segetemq; invise frequenter.
Quippe alii invadunt culta in plantaria fures,
Quos arcere ullis frustra conabere septis.
Vulgo adnascuntur passimque per ampla lacertae44
Praedia, lanivomis similes bombycibus, errant,
Terga croco pictae minioque, sed acer edendi
Est illis furor, & numquam sedata libido.
Frondibus insidunt teneris, noctesque diesque
Ad praedam incumbunt, penitusque novalia tondent.
Affer opem fumo plantas suffire juvabit
Sulphureo; auxilium non est praestantius ullum.
Infestam verò quod si nec sulphure gentem
Viceris, heu! nulla segeti auxiliaberis arte.
Amolire malum precibus: pius arva sacerdos
Ritè obeat, recreans lustrali aspergine frondes,
Et sacra legitimis percurrens carmina verbis
Devoveat pestem, totisque eliminet agris.
At multo metuenda magis formica colono,
45Formica, arboribus pecus exitiale sativis.
Quippe ea Brasilicis late dominatur in arvis
Pestis, humum effodiens in subterranea tecta;
Unde frequens se se effundit gens nata rapinis,
Agrestesque expilat opes, atque omnia vastat.
Atque hic miranda innumerae primordia gentis
Expediam paucis, rerumque arcana recludam46.
Aligerae, similes vesparum, saepe profunda
47Tellure emergunt formicae, uterumque ferentes
Prole gravem, turpi nituntur ad aera motu
Alarum; sed continuò (nam sarcina pleni
Ipsa uteri ad terram trahit, ac descendere cogit
Invitas) recidunt, & humi, quò quamq; tulit sors,
Hic illic temerè insistunt, spoliantur & alis
Ultro deciduis. Ubi substitit ergo, futuro
Optat quaeque locum regno, leviterque cavata
Telluris facie, modicas sibi construit aedes.
Hic parit, hic & alit natos; hic degitur oetas
Prima, suo donec jam robore firma juventus
Propagare genus, molirique oppida possit.
Tunc coeunt unum in populum, atque immania regna48
Subter humum condunt, & magnas urbibus urbes
Adjiciunt, domibusque domos; miro ordine cellas
Distinguunt, fora complanant, flexusque, viarumque
Ambages sternunt penetralia in intima caecas.
Nulla quies intùs, nulla otia; maxima cuique
Cura penum struere, & provisa reponere cuncta
In medium: idcirco excursus in rura frequentes
Exercent, crebrisq; infestant arva rapinis49.
Praecipuè teneras Mandivae carpere frondes50
Pubescentis amant: nigrum ordine cursitat agmen,
Et sata compilat: pars insidet ardua ramis,
Et virides aggressa comas concidit, & omnem
Consternit tractum, & loca latè stragibus implet.
Turmatim pars repit humi, dejectaq; parvis
Segmina forcipibus tentat: qaesita, ferendo
Quae desunt oneri, vires industria supplet.
Vi multa obnixae, attollunt fragmenta tenaces
Intra forficulas: momentis ilicet aequis
Librantes, illa in partem moderantur utramque
Ad statices legem. Videt haec, iraque colonus
Nequicquam infrendet; dumque ipse in pectore versat
Vindictam, segetis populatrix turba virentis
Sub furtis it laeta suis, atque agmine longo
Fert spolia alta domum, cellisque recondit avitis51.
Interea virideni exuitur Mandiva decorem52
Ramos nuda omnes, & tristi squallida trunco.
Unde ingens damnum segeti: nam protinus ipsis,
Quas alere in primis opus est, radicibus humor
Eripitur: nempe ut reparent arbusta nitorem,
Amissumq; decus, totas in frondea vires53
Ornamenta vocant, succusque absumitur omnis
In vanam pompae speciem, externumq; decorem.
Disce igitur vel marte palam, vel perdere fures
Insidiis, animo retinens, quae multa docebunt54
Experti agricolae. Pars hostem vindice ferro,
Flammisq; insequitur: nimirum claustra ligone
55Convellunt, caecosque cavos, & funditus omnes
Perrumpunt cameras. Intùs secreta domorum
Apparent reserata: hic fractis horrea tectis,
Plena latrociniis; illic cunabula prolis,
Cuncta patent: trepidae huc illuc, sursum atque deorsum
Concursant matres; fervet regnum omne tumultu.
Tum verò expediunt flammis undantia ahena,
Et super invertunt: it largo flumine torrens
Fumidus, & populum fugitantem ac multa timentem
Obruit illabens, & funere mergit acerbo.
Quin etiam face res agitur, turbamq; fugacem
In medio cursu stipulis crepitantibus urunt.
Id moneo in primis, iterumq; iterumq; monebo,
56Ne fundatrices regnorum (namque per aedes
Effractas multae errabunt) volitare sinantur,
Elabique fuga; nam siqua excessit in auras
Remigio alarurn, fIammisque erepta refugit.
Illa erit, illa novae gentis fatalis origo,
Unde tuos olim compilent agmina campos.
57Pars gentem invisam fraude occupat, & premit arte.
Ac velut ante urbem cum castra inimica locantur,
Atque arcem oppugnant, arcano tramite tellus
Suffoditur, faetisque nitrato pulvere fossis
Maenia quassa ruunt, oriturque miserrima clades;
Non secus ante ipsas alta tellure repostas
Formicarum aedes aptatur machina, gentis
Inventa exitio, tubus argillaceus, ante57
Tabbaci foliis, & olenti sulphure fartus.
Partem unam ostiolo committunt; altera prunas
Pars extrema capit; parvis tum follibus ignern
Sollicitant. Caecas penetrat se fumus in aedes,
Atque omnes subit ambages, camerasq; per omnes
Commeat, involvens atra caligine turbam
Concursantem húc atque illuc, & pectore anhelo
Linquentem dulces animas in vortice denso
Sulphureae nebulae; atque viis ne evadere possint
Occultis, omnem tractum & loca proxima circum
Mittitur inspector, qui rite observet, an ulla
Sint spiracla, quibus tectorum pervius usus
Det fumo egressum; tum verò cespite rimam,
Siqua erit, obducat, cunctosque obturet hiatus.
Ergo nec effugium captis, nec Jam via fumo
Ulla patet. totamque haurit res publica pestem.
Haud tamen hac gentem penitùs delere rapacem
Arte datum : namque (ut multos tecta illa viarum
Intus habent flexus, caecisque ambagibus arces
Sepositas) nec fumus, odor nec sulphuris acer
Omnia pervadit: quare illuc plurima capti
Pars migrat populi, & notis se condit asylis.
Praedaces igitur consultius egit in hostes,
Particulam quisquis ri.vo subduxit eunti58,
Cogens obliquo praedonum in tecta canali
Currere: qua fit iter, delabitur unda, novisque
Ductibus ostiololum subit angustata malignum.
Paulatim obscurae latebrae, abstrusique recessus
Accipiunt inimicum imbrem: tum gurgite inundant
Omnia: spes victis jam nulla salutis, & omne
Dat genus invisum paenas ultricibus undis.
Sunt, quibus indecoris placeat turpissima pacis
Conditio: nam, ne cultos formica per agros
Praedam agat, objiciunt latebrarum limine in ipso
Deciduas frondes, atque ultro pabula ponunt.
Utere, quo mavis, pacto; modo viribus obstes
Omnibus, & segetem indomito tuearis ab hoste.
Nunc aliis quoque te curis intendere oportet.
Nascentes herbas, injussaque germina campi
59Sarculus assidue carpat: ni feceris, alte
Silvescet neglecta seges, lateque tenebunt
Arva nothi frutices, herbarumque improba passim
Farrago plantas ita vincet, & opprimet umbra,
Ut superas aegrè capite eluctentur in auras.
Nam quanto est glebae felicior ubere, tanto
Plura tibi tellus sponte innascentia fundit
Virgulta: ergo iterum atque iterum sarrire memento,
Donec tutetur plantaria firmior aetas,
Et seges adnatis surgat procerior herbis.
Maturae tandem aetatem cognoscere justam60
Si radicis amas, haud quidquam ponere certi
Audemus : plantae speciemque, ipsamque locorum
Naturam agricolae observent, usuque magistro
Omnia condiscant: hac serius, ocyus illa
Radices veniunt tellure, ut quaeque senectae
Vel torpet vitio, vel pollet flore juventae.
Mandibumana, notat dubius quam in cortice candor,
Praecox ante alias, habili radice colono
Subvenit, & Cereri inservit semestris: at illi
Annua fac mora sit, (victus nisi cogat egestas)
Nam vires habet illa suas, ubi perficit annum,
Proventuque moram haud longam felice rependit.
Non ita festinant reliquae, nec idonea radix
Proveniet; nisi cunctando solidescat, humoque
Nutrice, ut minimum, tibi sesqui adolescat in annum.
Bima quidem ubertim curis respondet agrestum.
Trima venit multo uberior, tantamque profundit
Vim Cereris, quantam possint optare coloni.
At magnae tibi sit curae, ne serius aequo
Avellas ab humo radices: multa senectus
Scilicet his nocet: annosae nec jam sua virtus,
Nec suus est Maniocae habitus, sed plurimus intus,
Qui nihil ad Cererem conducit, inutilis humor.
Hoc metuens segetem observa, stirpesque legendi
Inde opportunum certo disce omine tempus.
Sponte ubi deciduis se frondibus exuit arbor,
Insta operi prius, incipiat quam trudere gemmas,
Et frondere comis seges importuna renatis.
Sin minus, ut vanum foliorum instauret honorem
Arbor anus, jam non mater, sed dira noverca
Humorem in frondes omnem derivat inanes,
Stirpibus ereptum. Mitte ergo, ubi sponte caducis
Illa monet foliis, alacres per praedia servos,
Qui segetem invadant, & cum radicibus una
61Convellant frutices. Tunc pars ramalia cogat
In fasces, nemorumque ligata reponat ad umbram,
Nec non venturae sationi accommoda servet.
Pars verò trunco stirpes abscindat ab imo;
In corbes alii imponant; plenosque canistros
Subvectent alli, & tectis cerealibus abdant,
Omnis ubi constat Cereri provisa supellex62
Kadulaque, cupaeque, & praela, & virgea cola,
Et quidquid tales ars exquisivit in usus.
DE USU VARIO RADICIS BRASILICAE
LIBER SECUNDUS.
DE USU VARIO RADICIS BRASILICIE
LIBER SECUNDUS.
QUEM tenerae cultum plantae, quam impendere curam
Conveniat, donec radix adoleverit intra
Tellurem, edocui; varios nunc porsequar usus
Avulsae radicis humo. Non molle neque ante
Tritum, iter aggredimur: sed vestro, Heliconides, imus
Numine: vos mollire viam atque aequare potestis.
Matrem ubi tellurem radix avulsa reliquit,
Continuò radenda operamque manusque requirit
Sollicitas, fibris ne sensim tabe solutis
Diffluere incipiat; ueque enim (mollissima succo)
Incorrupta diu pcrstat, vitioquc resistit.
Radendi vero ralio non una, nec unus
Est modus: c cunctis notum magis accipe, & usu
Vulgatum. Scamno, quod fissum est parte superna,
1Insuitur rota, radices corrodere edaci
Aere potcns, ut quam vestit deducta per orbem
Bractea, ceu cribrum, pertusa atque aspera multa
Scabritie. Capulus duplex, hinc alter & alter
Hinc, procurrit: stant totidem, de sanguine gentis
AEthiopum, ad capulos servi, versantque rigentem
Usque rotam. Interea pueri, innuptaeque puellae
Tergora diripiunt radicibus: accipit illas
Jam corio exutas, atque aeri porgit edaci
Villica considens scamno. Ruit axe voluta
Radula, comminuitque, objectaque pabula radit.
Inde scobi fissura viam facit, atque cavata
Arbor eam, scamno supposta, receptat in alveum
Deciduam; donec praelum subitura prematur,
Et niveum sudet, quo large imbuta, liquorem.
Multo sinplicior reliquis haec machina; sumptu
Quam modico pones: alias tamen extudit usus,
Addere qui primis consuevit multa repertis.
Qua locuples vehit amnis aquas, trabs magna teresque
Tollitur a terra summi ad laquearia tecti;
Atque rotam tenet ingentem, quam lamina mordax
Vestiit; in faciem mensae tabulata rotundae
Assurgunt circum, vallantque volubile tignum.
Ergo praecipitans pinnis illabitur amnis
Desuper, & multae versatile robur aquae vis
Torquet agens circum, atque intra septa volutat.
Tunc opus, aethiopum serva de gente, ministri
Urgent, quisque suam considens pone fenestram,
(Namque fenestrati mensae de margine surgunt
Certa per intervalla breves ex ligno obelisci)
Perque illos mittunt exutas cortice hiatus
Radices, celeri quas radula delerit orbe.
2Sunt, qui dentata cogant revolubile lignum
Ire rota: quatuor stant circum, mole minores,
Fissis impositae scamnis, & terga rigentes
AEre rotae: medio vectem producit ab axe
Quaeque suum; dentesque sui sunt vectibus ipsis
Extrema in parte. Occurrit, dentesque remordet
Dentibus, interior quae vertitur, orbila: parvae
Inde rotae motum accipiunt, ac protinus omnes
Uno eodemque suos describunt tempore gyros3.
Adsunt interea servi, scabrisque rotarum
Haud cessant stirpes radendas subdere dorsis.
Il possunt illi, quorum felicia rura
Indigenae recreant fontes, aut advena rivus
E propiore jugo vicina inductus in arva.
4At si nec perfusa suis sint praedia limphis,
Nec facilem possis aliunde adducere rivum,
Porrigat oblongum transversim machina lignum,
Quod pede bos pigro, vel tardus verset asellus,
Affra vel impellat pubes annixa lacertis.
Ex his disce vias alias, quas Daedala nuper
Mens reperit; neque enim amplecti vacat omnia vati.
Unum est, quod curas inopum miseratus agrestum
Adjiciam. Si tanta tibi penuria nummi,
Tamque angusta domi res, ut sis sumptibus impar
Vel modicis, quos simplicior sibi machina poscit,
Quaere viam ingenio, & quidquid tibi pauper agellus
Fuderit, ad tabulam acclinis, cui radula leves5
Parva tegat costas, affrictibus attere crebris.
Textilibus vero ramenta sequacia juncis
Include; & (quoniam fabricandis invida praelis
Obstat pauperies) ea juncina texta, deorsum
Pendula, fac trabe distendat grave pondus ab alta.
Rasuram demum exsuccam torrebis ad ignem
Versando, & subitum pones in paupere mensa
Subsidium, quo dira fames sedetur. Agrestes
Id faciant inopes rerum, quas flagitat usus.
Illi autem, quibus ante domi provisa supellex
Est omnis, servique adsunt operumque magistri,
6Informem Cereris massam sub grandia, textis
Inclusam juncis, immittunt praela: tigillum
Transversum impellunt juvenes, & pectore toto,
Tota vi laterum bis terque quaterque fatigant
Immanem trochleam, spirisque gementibus instant,
En tibi juncturis, plenos dum stridula qualos
Praela premunt, niveus liquor effluit undiq; rivis;
7Quem, subtus porrecta, utero capit arbor adeso.
Fac procul hinc habeas armenta, omnemque volucrum
Altilium gentem, positos neque tangere succos
Permittas; namque illa quidein niveoque colore
8Innataque trahit pecudes dulcedine captas
Potio; mortiferum tamen insidiosa venenum
Continet; & fibris ubi pestem hausere, furore
Huc illuc actae pecudes per prata feruntur,
Et gyros agitant crebos (praeludia mortis);
Gliscentique malo nisi protinus ipse mederi
Institeris, cernes decursis plurima in arvis
Fúnera: quare, cum vel equus, vel bucula sinlplex,
Immundive sues succo (tit saepe evenit) hausto
Largiter; incipìent totis decurrere campis,
Affer opem; neque difficilis medicina paratu est.
9Quae succo nocuit radix, feret ipsa salutem
Jam praelo domita elicitoque innoxia succo.
Accipe rasurae quantum comprendere pugno
Dextra potest, escamque pecus fac ut aegra salubrem
Glutiat, invitam cogens diducere malas.
Continuò, in stomachum simul ac demittitur imum
Offa bibax, in se revocat, ceu spongia, totum,
Viscera qui tristi vitiabat peste, liquorem.
Inde iterum pecudem compelles pandere rictus,
Et liquidi, a dulci expressum quod arundine, mellis
Infundes pateram; cujus virtute cieri
Incipiat stomachus, vomituque salubriter angi;
Inlbibitum donec trahat ejectata venenum
Offa ipsa, in stomachum nuper demissa, suusque
AEgris reddatur vigor artubus, atque priores
Paulatim vires animans infirma resumat.
Quod medicas si forte manus animalia succo
Ebria mortifero effugient, & morte per agros
Occumbent, omni abjecta formidine, mensis.10
Extinctas adhibe pecudes : non dira veneni
Vis adeo est, ut se ulterius dissundat, & ullam
Praeterea pecudis contagem in carne relinquat.
Ne vero passim epoto pecuaria succo
Intereant, sint arboreis fac opercula cupis,
Queis humor lateat, dum fundo sessitet, atque
11Multimodos Cereris cremor addensetur in usus.
Tum labro cautè inverso, ne forte sequatur
Subsidens pollis, niveum defunde liquorem;
Quem neque projicias in humum,.quasi nullius usus
Esse queat; namque immittem deponere morem
Si doceas, insons evadet, & utils idem.
12Illum ergo capiat vas fictile; Mulciber inde
Castiget, donec concrescat; flamma veneni
Sic vires domitat, vitium sic excoquit omne,
Ut nihil ex prisco ingenio sit deinde relictum,
Praeterquam sapor egregius, multumque palato
Arridens . Varios nunc accipe pollinis usus.
13In fundo quidquid, defuso ltumore, resedit,
Ad solem sudunque loco curetur aprico,
Perque dies aliquot, vivo de flumine sumptis,
Purgetur limphis, iterumque iterumque lavetur,
Donec candorem adsciscat, sithonia qualem
Nix habet: inde domi bene multis utile rebus14
Servandum : hanc etenim partem radicis & ipse
Commendat color excellens, & plurima virtus.
15In primis potis est tristes depellere morbos.
Seu fluxu infesto pectus gravis afficit humor,
Seu febris assiduae paulatim est flamma medullas;
AEgroti hoc capiant pulmenta ex pulvere: pestem
Illa domant, aegris sensim medicantia fibris.
Brasilicis utinam in Latium veheretur ab oris
Tam praesens medicina! Utinam tibi, maxima Roma,
Copia cui tanta est rerum, quibus usus, opusq; est,
Afforet hoc quoque praesidii, quo plurima, credo,
Morborum monstra obrueres, quae vincere nulla
Arte tui possunt, notisque Machaones herbis.
Vos autem, o Socii, communi turbine mecum
Abrepti, ac dominam tam longa per aequora in urbem
Advecti, peregrina premunt quos sidera, caelumq;
Insuetem exagitat morbis, & funere crebro,
Vos minus opprimeret, nec tantos stragis acervos
Ederet, insano exultans Libitina furore,
Copia si medici vobis hic pulveris esset,
Nam, nisi me fallo, foret ille potentior omni
Paeoniae succo, atque salutiferae panaceae.
Verum audi, quae praeterea sit pollinis huius
16Utilitas : illum pistrix pagana subactum
In varias properat formando aptare figuras;
Et nunc in tubulos, nunc parvos fingit in orbes,
Atque alias, aliasque inducit villica formas.
Tum verò niveas quadras orbesque capaci
In pelvi lentum motando durat ad ignem:
Perfectosque igni expediens, in crusta reponit
Matutina, & heris servat, seu lacte recenti,
Sacchara cui pugno fuerint prius addita pleno,
Sive Americano malint intingere succo.
17Sed cave abutaris prastanti pollinis albo,
Atque illo, quasi cerussae medicamine, demens
Inficias vultum, ut faciunt pleraeque (pudendum
Proh morem!) hoc tegit indecores anus improba sulcos,
Rugarumque vias: hoc Thestilis ora manusque
Imbuit, ante cutem sole infuscata maligno,
Mentitoque procis imponit callida vultu,
Et cogit miseros (indignum!) flere Menalcas.
Quid, quod & intonsi juvenes comptaeque puellae
Fucandis adhibent pollen Cereale capillis,
Praeque illo Cyprii contemnunt pulveris usum?
Nos vero has hominum curas mittamus inanes,
Et, quae instant, Cereris pensa interrupta sequamur.
Expressus postquam praelis forquentibus omnis
Humor erit, raris sit curae incernere cribris
18Rasuram: pecori, cristatarumque volucrum
Objicies furfur, gratissima pabula, genti.
Diciderit vero quae selectissima moto
Pars incerniculo, in pelves mittatur ahenas,
(Fictilibus supple, si desit ahena supellex)
Quas superimpones altis fornacibus, igne
Supposito : interea famulae Cererisque ministrae
Crebro agitant, fundoque cient fumantis aheni
Rasuram: cui nulla quies, mora nulla labori;
Ne forte in crustas coeant ramenta, vel ignem
Immodicum accipiant penitusque ambusta nigrescant.
Haud cessant igitur, donec jam torrida justo
Igne Ceres, granisque adeò digesta minutis
In mensam, vel fictilibus congesta, feratur,
Vel variè pictis minio atque croco calathistis.
Ecce autem (extremo quae Sinae Oriente laborant
Argilla ex nivea, minioque auroque linentes)
Fictilia important, calidoque undantia jure
Apponunt famuli mensis: accumbitur, & jam
Convivae se se accingunt, Cereremque recentem
19In jus conjectam subigunt, instarque polentae
Dilutam pro pane adhibent; quo, lance repostam
Vel bubulam vel edunt pisces: at caetera, siqua
Inde supervenient, obsonia simplice sumunt
Cum scobe congestae Cereris. Verum inter edendum
Attentè invigila, cum mense accumbis honestae
Conviva, ut Cereris tractes, dexterrimus arma.
Turpe & inurbanum est vel summis tangere labris,
Quo capta in buccam injicitur rasura, metallum.
Namque omnis lance ex una calathove corona
Rasuram capit: hinc siquis cochleare momordit,
Et rursum in Cererem communem immisit, id omnes
Execrantur, & incipiunt avertere vultus,
Atque indignari, & pollutam horrescere mensam.
20Ergo scobem acceptam cochleari libret, & inde
Jactet in os vi certa manus, legemq; modumq;
Sic norit servare, ut nec longe erret ab ore
(Ne Cererem spargat, caetu ridente) nec ori
Vicinum nimis accedat Cereale metallum.
Si tamen accedet, labiumque attinget, (ut usu
Saepe venit) prius in calathum ne immittere pergas,
Quam semel atque iterum tergas, mappaque repurges.
21Sordidum & agreste est rasuram apprendere pugno,
Et jacere in buccam, ut suerunt Indi AEthiopesq;
Quisquiliaeque urbis reliquae, & faex infima vulgi.
Quamquam etiam sua dexteritas, suus est lepor illis;
Quippe tribus Cererem capiunt, & in ora prehensam
Conjiciunt digitis: neq; tangunt labra, nec ulla
Mica perit scobis injectae, quamquam eminus illam
Impete mota manus, jactuq; celerrima mittit.
Hoc pacto AEthiopes Indique, ignobile vulgus,
Radice in Cererem obtrita vescuntur: at esu
Sordidior multo est potus, cui turpiter ipsi
Indulgent: radicum etenim seponere partem22,
Ac Cereri abripere, & Bacchi convertere in usus
Consuevere: Indos praesertim haec dira bibendi
Incessit rabies, & ad ipsos sera nepotes
A gentis flttxit majoribus. Horrida visu,
Olfactuque cano: vos sacro in vertice Pindi,
Aonides Divae, beneolentes carpite frondes,
Et purgate auras, & tristem vincite pestem,
Deficiat ne vatem animus tetrum inter odorem.
23Radices igitur (namque omnis cura laborque
Unis defertur vetulis) tellure recenter
Avulsas anus informis, multumque Celaenus
Harpyae similis grandem demittit in ollam,
Donec eas domitet subjecto Mulciber igne.
Inde aliae, cultuque pares annisque ministrae,
Monstra horrenda, quibus caries in corpore toto,
Et dira illuvies, astantes dolia circum
Fictilia, ore secant, penitus jam dentibus orbo,
Frustatim stirpes; & frusta immixta salivis
Immuudis regerunt in terrea vasa; cadosque
Jam plenos tuguri secreta in parte reponunt,
Dum líquor incipiat clausis fervere diotis
Spumeus, & fauces graveolenti pungere acore.
Atque hoc nectar erat, quo non jucundius ullum.
Brasiliae populis: hoc scilicet ibat in orbem,
24Hoe inter fremitus, atque horrificos ululatus
Largiter effusum hauribant, cum publica pagus
Festa dabat. Sed nusquam alibi solemnior usus,
Vis major nusquam, atque immundi copia Bacchi,
Quam circo in magno, quoties de more triumphum
Dux ageret patrio, & mactato pasceret hoste
Excitam ad pompae spectacula barbara turbam.
Namque id moris erat genti, sancteque receptum,
25Ut bello captos magnis clamoribus hostes
Ad pagum traherent, manibus post terga revinctis,
Atque saginandos mandarent matribus, aevo
Provectis. Illae inclusos in carcere tetro
Nutribant, in hara veluti cum villica pascit,
Procuratque suem siliquis & furfure, donec
Pinguescat: vasto qui postquam est corpore, & imum
Ventris aqualiculum trahit aegre, adbdomine tardus,
Tum demum fuso ponit cum sanguine vitam.
Illa operi se se accingit, glabratq; secatque,
Atque veru partem figit torretque recentem
At costas sale conditas, & cum pede pernam
Provida seponit, totumque reservat in annum
Haud aliter vetulae morti devota futurae
Quaesitis epulis miserorum corpora curant.
Quae simul atque adipata satis, mensisque nefandis
Apta vident, vinum accurant; fervetque pudendi
Bacchi opus: inde dies pompae condicitur: adsunt
Pannigeri proceres, & nudum corpora vulgus.
Quaque ingens, pagum ante ipsum, patet area, circum
Densantur, viridique super considitur herba.
26Interea infelix e carcere victima prodit,
Cincta latus fune oblougo; comitantur euntem
Hinc atque hinc juvenes, funem in diversa trahentes,
Ne tentare fugam, aut alio divirtere possit.
27Pone sequuntur anus, Baccharum more furentum,
28Nudae atq; argilla depictae membra rubenti,
29Horridaque obscoenis gestantes cingula mammis,
Queis occisorum pendent longo ordine dentes,
Turpe ministerii stemma, atque insigne nefandi.
Ipsae & Tartarea fundentes carmina voce,
Et luteas pelves, quibus exta atrumque cruorem
Mox capient, baculis pulsantes, orgia ducunt,
Atque incompositos torto dant corpore saltus.
Substitit in medio miseranda ubi victima circo,
Arboris ad truncum duris religata catenis,
30Ipse (olim bello victor, captoque superbus
Hoste) manu clavam gestans, pennisque decorus
Dux medium, magna Procerum stipante caterva,
Infert se fastu insigni, & resupinus arenam
Ingreditur, qualisque alas pavo explicat, & ter
Se rotat in gyrum ac multum sibi plaudit eunti,
Talis it atque redit, cristataq; tempora quassans,
Circuitu magno ter lustrat barbarus hostem;
Terque ictum minitans, ter parcit, & avius errat,
Atque huc atque illuc fertur, plausumque theatro
Quaeritat, & placet ipse sibi, gradiensque triunphat.
Inde ferox alios aliosque redintegrat orbes,
Et modo crura ferit, modo brachia percutii, atq;
Consulto, producere amans crudelia circi
Gaudia, fatalem differt saevissimus ictum.
Tum demum irarum totas effundit habenas,
Atque animis se se stimulans ingentibus heros
Irruit, arrectamque furens in tempora clavam
Congeminat: mixto sanguis rigat ora cerebro;
Circumfusae ululant turbae, plausuque frementes;
Victorem horrendo tollunt ad sidera cantu.
Ecce autem (ut corvi siquam videre jacentem
In campo pecudem, crocitantes agmine nigro
Involitant, rostrisque petunt, & viscera nudant,)
Accurrunt vetulae, rapiuntque exsangue cadaver,
Atque in frusta secant; quae, magno imposta lebeti,
Supposito pars igne coquunt; pars dolia vini
Sordida Brasilici promunt: tum denique mensas
31Infandis onerant epulis; fusique per herbam
Convivae elixo (naturae dedecus!) hoste
Vescuntur; cyathisque immanibus ordine Bacchus
Ducitur: interea clamoribus assonat aether,
Quos ciet horrificos inter carchesia pagus.
Hoc genti fuit ingenium moresque, priusquam
Pulsa superstitio nigro caput abderet Orco.
At Christo lustrata, sacrisque imbuta Latinis
Quae pars cungue fuit, quamquam ejuravit aviti
Barbariem ritus, vescendique hostibus usu
Horrendo abstinuit crudelique; haud tamen omnes
Dedidicit penitus mores; ardorque bibendi32
Perstat adhuc idem: seu paganalia fiant33
Publica, seu ducat taedas nova sponsa maritas;
Sive domus quidquam celebret privata, lagenis
Bacchus adest large effusus, cantusque sequuntur
Absurdi : nempe ut veterem per stagna querelam
Ingeminant ranae, gens importuna quieti,
Sic inter cyathos Indi, sic ante diotas
Noctes atque dies recinunt, ducuntque choreas
Barbarico more: 34interea labor omnis, & omnis
Arvorum cultus late silet, armaque cessant
Rustica; & inde fames atque ultima prodit egestas.
35Paupertas haud tanta illis heroibus olim,
Horrida qui Nilum ad magnum deserta colebant
Abstracti a curis hominum, rebusque profanis,
Quantam Indis innata parit soccordia, mensq;
Desidia torpens, penitusque improvida rerum.
Stramineas habitant casulas : hic pensilis extat,
Vili ex gossipio textum miserabile, lectus.
Ornatus vero insignes atque ampla supellex
Lunata cum falce ligo, ferrumque bipenne;
Vas Cereris modicum, immanis Bacchi amphora; & ingens
Potando patera;
in partes, quam sufficit illis.
Fissa duas, tales quaesita cucurbita in usus.
Sed nos, incaepto desunt quae pauca, canamus,
Extremumque super vesca radice laborem
Tentemus. Juncos inter qua immota palustres
Limpha jacet, stagnantis aquae demergit in ulva
36Villica radices; quas septem solibus humor
Macerat ignavus, donec coenosa medullas
Uligo vitiet, tristique infamet odore.
Jam prope tabescens & fibris pene solutis
Extrahitur radix: tum, cortice nuda, prementi
Subjicitur praelo, donec liquor effluat omnis.
Inde intra magnos, mortaria Brasila, truncos
Pistillis illam tundunt immanibus: aevo
Florentes bini juvenes, binaeve puellae
Singula compositi stant ad mortaria, opusque
Callosis urgent manibus, largoque madentes
Sudore, ad numerum multa vi brachia tollunt,
Alternantque ictus: sonitu tremit, ac gemit omnis
Angulus, & late circum loca verbere plangunt.
Pistillis postquam radix evicta sonoris
Cessit, & in partes abiit resoluta minutas,
Has raro incernunt cribro; tum denique flammis
Subjectis torrent, Cererisque hinc optima promunt
Munera. Nunc ego quid memorem, aut qua laude cremorem
37Extollam, mollita creat quern uligine radix,
Egregia morbos contra virtute potentem,
Praesidium vitae, & superum mirabile donum?
Radicem haud praelo torquent; sed protinus, ulvae
E caeno eductam multoque humore fluentem,
In sole exponunt, & aperti ad luminis auras
Asseribus super extendunt, dum ponat odorem,
Humoremq; omnem: tum pilas tunditur intra
Roboreas; cribro inde incernitur: excidit albus,
Qua via fit cribri per parva foramina, pulvis;
Quem magni facias, multis quippe usibus aptum,
Seu quis ab infirmo morbos depellere tendat
Corpore; sive avido malit servire palato.
Illum aut fictilibus condunt, servantque solutum;
Aut potius limpha subigunt, teretesque rotundant
In crustas, (gummem appellant radicis) ad acrem
Quas solem durant, ac vasis inde recondunt
Rite insolatas. Ergo, cum postulat usus,
Depromunt, pilisque terunt ea crusta; cremorque
Ille quidem tener, affinisque siliginis albae,
Pulvere sacchareo mixto, atque recentibus ovis,
Largiter infuso lacte addensatur ad ignem;
Pulmenti genus, apponi quod Juppiter ipse
Optaret sibi, nec succum praeponeret illi,
Divinae succum ambrosiae. Lectissima natis
Praesertim, quos depellunt a lacte, parentes
Nutricesque parant hinc pulmentaria, victus
Dulce rudimentum; atque illa dulcedine captus
Paulatim desiderium deponit, & ipsas,
Supplementi avidus, jam mammas respuit infans.
Vi medica in primis, qua non praesentior ulla38,
Mira viget gumrnis : sive imbrem sanguinis ore
Incipias vomere, & tussi vexere febrique,
Sive absumaris laesis pulmonibus aeger,
Inde tibi auxilium, & facilis medicina petatur.
Ilicet infirmos virtus infusa per artus
Fraenabitque mali cursum, pestemque fugabit.
39Sensi egomet, gummis quid praesentissima posset,
Quidque opis afferret vitiatis optima fibris.
Est in secessu longo sinus; intus ad undam
Surgit, planitie in magna lateque patenti
40Urbs formosa, potens opibus, tutissima portu;
Namque, ipso introitu, dorsis immanibus altae
Hinc atque hinc extant rupes, geminique minantur
In caelum scopuli; quorum qui vertice supra est41,
Sacchaream referens & forma & nomine metam,
Quaesita ostentat cupidis procul ostia nautis.
Ast urbi nomen factum de nomine clari
Marte Ducis, qui pro Christo confossa sagittis
Membra ferens, pulchra emeruit per vulnera palmam.
Praerupto impositae monti tibi, Cantaber Heros,
Stant aedes, humilemque adspectant desuper urbem.
Hic Sophiae studiis juvenili ardore vacabam,
Cum pallor vultu insolitus, membrisque suprema
Insedit macies; accesserat aspera tussis,
Paulatimque febris carpebat lenta medullas.
Nil mihi Paeonii latices, herbaeque potentes
Profuerunt, vicitque malum praescripta medentum
Omnia: deposito jam multi triste canebant
Funus & instantem, jamque ipso in limine mortem.
Villa fuit, non urbe procul, juxta aequoris oram,
Assurgens molli clivo, laetissima sedes,
Quo se Ignatiadae juvenes conferre solebant,
Atque statis animos vacui instaurare diebus,
Palladiae fessos curis studioque palestrae.
Huc feror: hic jubeor tandem, fors siqua tulisset,
Tentare auxilium, atque aliquam sperare salutem.
Tunc mihi nescio quis, jamdudum expertus & ipse
Miram gummis opem medicae, viresque potentes,
Hortator fuit, ut facili medicamine vitae
Consulerem; edixitque modum monstravit & usum.
Mane igitur crustam attritam, cum lacte recenti,
Sacchari arundinei cum flore, tribusque vitellis
Versabat puer exigua mihi doctus in olla
Ad tenuem sensim, donec concresceret, ignem.
Interea "e stratis, cum jam luz alma fenestram
Collustrans, tenui radio conclave feriret,
Surgebam, medicaeque explebar nectare pultis.
Hujus ope, ac villae hospitio coeloque benigno
Paulatim tussis febrisque evicta remisit.
Tum demum manifesta fides; patuique salubris
Vis gummi virtusque potens; mihi namque sereno
Ore palam se se, claraque in luce videndam
Exhibuit formosa Salus, quam mille sequutae
Laetitiae, roseis redimitae tempora sertis,
Hinc atque hinc lateri haerebant, Roburque Vigorque
Atque Valetudo ridenti strenua vultu.
Salve, o Diva potens, salve o suavissima rerum:
Ut te post longa invisi fastidia morbi
Accipio laetus ! ridere en cuncta repente
Adventu mihi visa tuo : dolor omnis, & omnis
Moeror abit, laeta succedunt gaudia fronte.
Sis felix mihi, sisque comes fida, & bona mecum
Semper eas, neq; te casus mihi subtrahat ullus.
Sic fatus curas, atque intermissa resumo
Arma, & Palladiae reddo me laetus arenae.
Ac rursum colles, dilectaeque otia villae
Cum sociis repeto, & vacuis in rure diebus
Mentem instauramus redituram ad pensa Minervae:
Hic exercemus consuetis corpora ludis.
42Pars agitare solo sphaeras, tornatile buxum;
Et modo radere humum, modo ferre per aera plagam,
Et petere oppositam clamoso pyramidem ictu.
43Pars intra tecta, oblongae super aequore mensae,
Et tudite & tereti certamen inire elephanto.
Per gelidas alii valles, & amoena vireta
Captare aestivas auras, zephyrosque salubres.
Heu valles! umbra valles & frigore dulces!
Heu pulcri colles! heu villae rura beatae!
Vos ego longinquis adeo regionibus absens
Suspiro, ac memori percurro mente: supremum
Hunc miseri gemitum accipite, aeternumq; valete.
Explicit Liber Secundus.
[1] In Colle Ezquilino fagutal fuit Junoni Lucinae saerum.
[2] Ex Curatiorum pugna victor Horatius per collem Exquilinum egit triumphum. Vid. Tit. Liv.
[3] Templum Gloriae.
[4] Excellentissima haec domus descendit a D. Tellio Piresio de Meneses, Optimate aetatis suae potentissimo, qui paterno genere fuit sextus nepos D. Fruelae 2. Regis Legionis; materno autem 5. nepos Regis D. Ramiri 2. Hic Tellius uxorem duxit D. Gontrondem Garciam neptem D. Garciae Regis Navarrae.
Ex hac clarissima domo fuit D. Eleonora de Meneses Regina Lusitaniae, uxor Regis D. Ferdinandi.
[5] Ut praeteream quamplurimos ex hac familia clarissimos viros, domi militiaeque de patria optime meritos, D. Duarte de Meneses primum Tingi-tanae arci in Africa praefectus praeliis, ac victoriis in Mauros claruit; inde ad Orientem profectus Ormusium armis subegit.
[6] D. Henricus de Meneses Indiam administravit juvenis vita, moribusque integerrimis, virtute autem & peritia rei bellicae singulari, oram Malabaricam, Coulete, & Panane Lusitano imperio adjunxit. De utroque mentionem facit perhonorificam Camoens Cant. 10.
[7] D. Alexius de Menses Goae primum Archiepiscopus, orant Malabaricam sacris excursionibus laboriosus Pastor obivit; scripsit synodales sanctiones, quae plurimi fiunt, & in iis regionibus hodieque servantur; deinde Bracarensis Archiepiscopus, egregia utrobique pietate, & eximiis in ecclesiam meritis floruit.
[8] D. Ferdinandus de Meneses 2. comes Ericeirensis, fuit supremus in curia Lusitana judicum praefectus; Tingi praetor, & supremus armorum imperator. Illustrem post se memoriam reliquit ob merita praeclara, praesertim in bellis Italico, Transtagano, & Tingitano. Litteris etiam perquam eruditus, latine scripsit de rebus Joannis 4. & de bello Tingitano.
[9] D. Aloysius de Meneses bello aequè strenuus ac fortunatus varia & valde conspicua obivit militiae munera, & in iis supremam rei tormentariae praefecturam. Interfuit praeliis S. Michaelis, Elvensi, Ameixialensi, & Montium clarorum; & expugnationibus Valentiae, Alcantarae, aliorumque oppidorum, magnam in iis expeditionibus sibi gloriae partem adeptus. Scriptor elegantissimus historiam sui temporis inscriptam: Lusitania recuperata: lingua patria nobis reliquit; Hispana. vero vitam Georgii Castrioti.
[10] D. Franciscus Xaverius de Meneses 4. comes Ericeirensis, magna famae, & nominis celebritate bellum administravit imperator exercitus. Idem litteris apprime escultus, & poeta egregius, soluta & ligara oratione multa concinnè scripsit, & publicis litteris prodidit.
[11] D. Aloysius de Meneses 4. comes Ericeirensis (pater Escellentissimi D. D. Henrici de Meneses, qui nunc Romae commoratur Reginae Fidelissimae apud S. Sedem cum summa potestate Legatus) cum esset tribunus militum legionis Serpensis, arci Campi majoris, quam Hispani obsidione cingebant, auxilio ivit, & in eam magna dexteritate ac fortitudine praesidium intulit. Indiam prorex magna prudentia, & felicitate administravit; unde in Lusitaniam reversus a Rege D. Joanne V. creatus fuit Marchio Louricalensis; inde iterum prorex, in Indiam rediens Bardesium, & Salsetum recuperavit; & sic omnia digesserat, ut brevi totam ditionem, quam in Oriente amiseramus, recuperaturus esse videretur: sed morte interceptus tam salutaria patriae consilia perficere non potuit.
[12] Excellentissima D. D. Maria da Cunha Meneses, cum sit filia sororis Excellentissimi Conjugis sui DD. Henrici de Meneses, totam Menesiae domûs nobilitatem in se continet. Multis praeterea ornamentis abundat paterni generis, quod ex pervetustis Legionis Regibus deducunt scriptores, vide Bernardum de Brito part. 2. lib. 7. cap. 26. Monarch. Lusit.
[13] Hujus clarissimae familiae stirps esse perhibetur Rosendus Hermiges, nepos Infantis Alboazaris Ramires, filii ex fecundis nuptiis Ramiri secundi Regis Legionis. Hic Rosendus, ejusque frater Thedon cum delectis indigenarum copiis ex provincia Interamnensi in Mauros irruerunt; magnaque eorumdem internecione partem Lusitaniae barbarorum jugo liberarunt. an. 1037.
[14] D. Ludovicus Alvares, vir praestanti virtute, & singulari rei bellicae peritia, rebus praeclarè gestis de Patria optimè meritus, in obsidione Pacis Augustae strenuè se gessit tribunus militum. Interfuit praeliis Sancti Michaelis, & Helvensi, ubi & vulneratus fuit an. 1659. inde armis Transmontanis praefectus, & Miniensis militiae equitum magister & exercitûs Imperator, compluribus expugnatis captisque oppidis, cum copiis suis ad Transtaganam provinciam profectus plurimum contulit ad victoriam Montium Clarorum anno 1665.
[15] D. Mathias da Cunha in bello contra Hispanos strenuissimè dimieavit peditum Chiliarchus, in obsidione Pacis Augustae tormenti bellici ictu sinistrum crus amisit an. 1705. Compositis rebus, & pace cum Hispanis conventa, in Germaniam profectus est, ubi magna cum virtutis tum prudentiae laude Caesari militavit; a quo exercitûs imperator creatus Tauruni, Tomis, & in bello Italico omnes summi Imperatoris partes implevit.
[16] D. Emmanuel da Cunha, Excellentissimae D. D. Mariae da Cunha Meneses frater Bahiam, totius Brasiliae Metropolim, administravit, ejusque incremento, ac nitori magnopere studuit. Contra Hispanorum elassem, quae Bahienses invasura esse videbatur, sic urbem munivit, & quaecumque ad validam defensionem conferre possent, tam diligenter comparavit, ut nihil ab hostili aggressione civibus timendum esset.
[17] Eridanus Augustam Taurinorum alluit, uti Tybris Romam. Excellentissimus D. Henriques de Meneses Augustae Taurinorum complures annos legatione fungens, ita in ea se gessit, ut omnibus charus, Regique acceptissimus fuerit; inde cum summa potestate Legatus Romam venit; ubi pristinum Lusitani nominis splendorem reficit, ac restituit vir summo loco natus, & egregiis virtutibus praestans.
1 Propositio operis.
2 Invocatio S. Thomae, Apost. quem in Brasiliam penetrasse, & Maniocae repertorem fuisse, fama est apud Brasilianos constantissima. Vide Vasconc. Chronic. Brasil
3 Ejus pedum vestigia rupibus impressa esse, & variis in locis conspici perhibent.
4 Longissimis sagittis & immani arcu Indi Brasilienses utuntur; quem remissum. ferunt: at, cum opus est, summa celeritate alteram ejus extremitatem terrae applicant, alteram sinistra manu adducunt.; tunc e sinistro genu tetrae obnixi, sagittam vi tanta emittunt, ut bovem, vel quodvis aliud vastae molis animal trajiciant, atque interimant.
5 Frutex ipse dicitur Mandiva; sola radix vrocatur Manioca.
6 Radicis forma.
7 Longitudo.
8 Crassitudo ejusdem.
9 Radicum numerus in singulis arbusculis.
10 Plures Mandivae species.
11 Carnosae sunt radices, & lecteo succo plenae.
12 Quaenam potissimum terra Mniocae ferax?
13 Post tertium Mandiva proventum ager fenescit.
14 Immensa Brasiliae nemora.
15 Silvae excidium.
16 Quommodo vitanda pericula.
17 Vimina Brasilica, vulgò Cipò, quibus nemora mirum in modum implicantur.
18 Novus inde labor, novumque periculum.
19 Ratio multas simul arbores dejiciendi.
20 Arbor, quae ob nimiam duritiem Lignum Ferrum vulgo appellatur.
21 Varia, eaque optima Brasiliae ligna.
22 Socoryrae arbores sunt incorruptibiles, exquibus constructae naves tandiu durant, ut merito dici possint immortales.
23 Lignum vulgo dietum Brasil, unde nomen Brasiliae factum est. Irali lignum Reginae appelant, valde utile ob sucum purpureum, qui ex illo extrahitur, pannis & sericis tingendis probatissimum.
24 Lignum dictum Violete.
25 Cabiuna ebeno non inferior colore, mole autem multo superior.
26 Copaybae opobalsamum sudant valde medicamentosum.
27 Caesarum arborum combustio.
28 Extirpandae arborum radices.
29 Aggerenda est tellus, & in tumulos molliter erigenda.
30. Tuberum altitudo, ubi tellus est humilior, & humidior.
31 Eorumdem modulus, ubi tellus est editior, & aridior.
32 Spatia ustionis expertia ob eruditatem parum sunt colendo idonea.
33 Non minus inutilia sunt loca, ubi pyrx constructte fuerunt.
34 Mandivce satio.
35 Quaelibet anni tempestas, ut supra diximus, est sationi opportuna, modo non sit pluviosa.
36 Quamvis maxima pars Brasiliae hyeme ac frigore careat, ora tamen Austrahyeme fert acutissimam, & acri rigescit.
37 Facili experimento dignuntur rami inutiles.
38 Ratio, & fornia serendi.
39 Post dies quatuordecim in gemmas erumpunt surculi.
40 In singulis surculis duae tantum gemmae relinquantur.
41 Compescenda ramusculorum luxuries.
42 Plantis, quae interierint, novae substituendae.
43 Construendae sepes.
44 Lacertulae plantis infestae.
45 Formicae.
46 Formicarum genesis.
47 In Brasiliae mirandis illud reponendum est, quod in quovis formicarum latibulo inter innumerabiles & formae, & molis vulgaris formicas non paucae reperiantur alatae, & multo aliis grandiores, sive omnibus, cum ad certam aetatem perveniunt, sive quibusdam tantum id concedat natura, ut fucis inter apes.
48 Subterranea formicarum regna.
49 Earumdem latrocinia.
50 Mandivae compilatio.
51 Vectura.
52 Mandivae a formicis spoliatae facies.
53 Novae frondes cum magno radicum detrimento.
54 Modi varii formicas insectandi.
55 Dirutis subterraneis recessibus enecantur formicae aqua bullicuente, vel incensis stipulis.
56 Suffocandae in primis formicae alatae, regnorum fundatrices.
57 Secundus modus fumo ex tabbaci foliis & sulphure
58 Tertius modus. Aqua per canaliculum in subterraneos recessus derivata.
59 Runcanda ter quaterque Mandiva.
60 Radicum maturitas & tempestivitas
61 Radicum Collectio.
62 Officinae, in quibus sunt machinae, & omnia instrumenta ad farinam ex radicibus conficiendam necessaria.
1 Manualis scobina. Vide fig. 3.
2 Machina aquaria molendino non absimilis. Vide fig. 4.
3 Alia machina plurium rotatum Maniocam simul radentium. Vide fig.5.
4 Ejusmodi machinae, ubi aqua deest, jumentorum, aut boum, aut mancipiorum opera trudantur.
5 Scobina pauperis.
6 Humida rasura praelis subjicitur ac premitur.
7 Liquor elicitus in cavatam arborem subter praela porrectam excipitur.
8 Liquor hic dulcis, sed venenosus.
9 Ratio medendi animalibus, quae liquorem potarunt.
10 Pecudum eo veneno extinctarum caro haud nocet ex vescentibus.
11 Hujus liquoris sedimen, nempe Maniocae flos, valde utile.
12 Idem liquor ad ignem addensatus venenum ammittit & optimum habet saporem.
13 Maniocae cremor, vulgo Tapioca dictus quommodo curandus?
14 Ad multas res utilis.
15 In primis medicandi vi pollet.
16 Alii usus.
17 Abusus.
18 Esculentae farinae conficiendae ratio.
19 Ea farina fervente bubulae vel psicium jure diluitur, & sic diluta pro pane adhibetur.
20 Siccam farinam edendi modus.
21 Rusticus farinam edendi modus.
22 Vino ex Brasilica radice confecto valde sunt dediti aethiopes; Indi vero Brasilienses multo magis, a quibus & repertum fuit.
23 Immunda ejus vini conficiendi ratio.
24 Immodicus ejus usus apud barbaros Brasilienses.
25 Capti hostis, ante saginati, in circo occidendi ritus, & ceremoniae.
26 Captivi hostis ad circum euntis apparatus.
27 Vetulae vini, & infandi convivii ministrae.
28 Barbari Brasilienses nudi penitus incedunt, & quadam rubri coloris creta, venustatis gratia, toto corpore virgati.
29 Vetularum insigne batheus, ex quo pendent corum dentes, quos ipsae saginarunt, & quorum carnes ad infanda convivia coxerunt.
30 Gloria occidendi hostem saginatum ei Duci dedetur, qui eum captivum duxerat.
31 Execranda convivia & compotationes.
32 Multum etiam indulgent vino Brasilico Indi Christiani.
33 Crebrae compotationes, & barbari cantus non solum publicis paganalibus, sed festis, etiam privatis.
34 Indorum desidia.
35 Summa eorumdem paupertas.
36 Alia ratio conficiendi farinam ex radice in paludibus macerata.
37 Ex radice in aquis paludosis macerata cremor optimus, & ad multas res utilis.
38 Ejus virtus contra morbos, eos praesertim, qui pectus afficiunt.
39 Ipsi auctori quondam graviter aegrotanti cógnita & perspecta.
40 Sebastianopolis, alio nomine Fluvius Januarius.
41 Seopulus omnium altissimus in ostio Sebastianopolis Meta Saccharea dictus.
42 Metae Ludus.
43 Ludus tudicularis.
DE CURA BOUM IN BRASILIA
LIBER UNICUS.
RURSUS, nescio qua ruris dulcedine captus
Arva peto, agrestesque iterum tractare labores
Accingor. Cererem tenui deduximus ante
Carmine Brasilicam; nunc informare bubulcos
Fert animus. (1) Dicendum igitur quaenam optima bobus
Pascua; bucolicis quae cura gerenda ministris,
Et quae pascendi ratio; qua denique pestes
Armentum infestent, & qua ratione domandae.
At cujus nunc auspiciis & numine malim
Incipere? ille quidem nostrae haud regat orsa Camoenae,
Quem fama est quondam Admeti pavisse juvencos
Amphrysi magni ad ripam, formosus Apollo.
(2)Tu mihi, tu Phaebo longe formosior ipso,
Vel cum Delon adit maternam, & per juga Pindi
Incedit molli redimitus tempora lauro,
Adsis, magne puer, spes o suavissima gentis,
Lusiadum, flexo quem jam nunc poplite adorat
Brasilia, atque arcum Domino pennisque decoram
Versicoloratis demittit cernua frontem,
Adsis o! vatemque oculis, vultuq; benigno
Respice moerentem afflictum in luctuque jacentem,
Et jam nunc votis miserorum assuesce vocari.
Talibus auspiciis juvat ire, & Brasila rura
Inspicere, ac bobus prata opportuna creandis
Optare. (3) En, ut se latè diffundit, & agros
Vasta aperit tellus; quos possessore vacantes
Quisque sibi capiat prior, atque acquirat inempfos.
At tu, quicunque es, cui sunt pecuaria cordi,
Armentoque operam, curamque impendere gestis,
(Ne sero erroris, si forte incommoda prata
Nactus eris, te poeniteat) praedisce, quid obsit,
Quidve juvet, faciatque tuis rationibus, ante
Tecunt multa putans animo, quam pascua fundes.
In primis sint illa urbi vicina frequenti;
(4)Pluris enim multo armentun venibit, ad urbem
Quod mittes breviore via, cute scilicet ante
Curata nitidunt, nulloque labore viarum
Infraclum; imo tuum crebro nummatus in agrum
Conveniet lanius, qui magno comparet aere,
Abducatque boves secum, quos deinde macello
Appendens laceros populo divendat emaci.
(5)At si distat ager, nimiumque recedit ab urbe,
Armenti pars magna viae consumpta labore
Interit; a recto pars devia tramite, silvis
Effugiam quaerit: qui tandem ad moenia pauci
Perveniunt urbana, boves squallore situque
Deformes, vili pretio vendentur; & ipse
Fessus ab urbe domum, vacuus tamen aere redibis.
(6)Onini ope vicinum fugito, qui moribus asper
Perpetuam rixis causam, atque alimenta querellis
Ingerat, infestans pacem jucundaque ruris
Otia : nam modo legitimos decrescere fines
Ille tuos facit, avulso, qui dividit arva,
Limite: subducti modo rivi perfidus agros
In proprios clam torquet aquas; & mactat, & idem
Surripit armento ex medio tibi saepe juvencos,
Surreptisque notas in tergore bobus inurit
Atque suos vocat: hinc lites & jurgia, coram
Judice disceptanda; quibus sua jura crepantes
Causidici rabulaeque tuam prius aere crumenam
Emungunt, causae tibi quam victoria cedat.
Praesertim vero ingeniumq; habitusq; locorum
Contemplare; ferat quid terra injussa; salubre
Fundat ,an infestum gramen, pecoriq; nocentes
Herbas, quae veniunt sponte infelicibus arvis.
Id quoque curandum, ne prato graminis una
Sit tantum species (7); nam sicut taedia nobis
Esca cadem semper, quamquam exquisita, facessit,
Sic pecus assiduo gramen fastidiet usu
Semper idem: varias igitur curemus ut herbas
Prata ferant, diversa boves ut pabula carpant.
(8)Hinc habeant (alioqui autem planissima) colles
Arva suos; molles enim amant conscendere clivos
Armenta, & varias tondere in collibus herbas;
Exiguisque fricaut, quas tellus edita vulgo
Offert, arboribus costas, gaudentque jacentes
Despicere in campos alto de colle juvenci,
Lascivoque iterum in valles descendere saltu.
(9)Sint quoque camporum diffusa per aequora passitn
Silvula inumbrantes, quò se pecus abdere possit,
Frangat ut aestivos nemora inter frondea soles.
(10)Inspice, num campos locuples interfluat amnis,
Qui potum armentis, alimentaque praebeat herbis.
Si nec vicinis e montibus advena rivus,
Indigenae nec erunt fontes, quod terra negavit
Difficilis, quaere arte vigil, passimque latentem
Et cupidam e latebris prodire ad luminis auras
Venam investiga. Phaebo nascente revises
(11) Matutinus agros, & sicubi fumida parvam
Eructabit humus nebulam, indubitabile limphae
Indicium latitantis habes: age, Naiada coelo
Ostende, effossoque solo, structaque lacuna
Include, & scatebris armento suffice potum
Perpetuis. Quod si nusquam reperire potestas,
Atque alta ex terra nativam educere venant;
Construe piscinam, quò missi e nubibus imbres
Cogantur; fundum illimi curabis arena
Sternere, vel puris, quos fert maris ora, lapillis,
Ne mala grex potet lutulentis toxica limphis.
(12)Sint & qui dulci madeant uligine tractus;
Namque udae telluris amant tondere juvenci
Virgulta, & molles juncos, & vimina lenta,
Et quotquot vulgo frondes humore creantur.
(13)Sed resides vitabis aquas, ubi rana coaxat;
Quippe auras vitiant, pecorique infesta, paludes
Torpentes pingui generant animalia limo,
Exceptosque imbres in prata jacentia circum
Effundunt, morbos important, gramina perdunt.
O! tibi siccandis lacubus, pigrisque vehendis
In pontum limphis si fata modumquc viamque
Monstrarent! quae nunc limus ranaeque loquaces
Regna tenent, quid ni vestita recentibilis herbis
Graminibusque tuos alerent uberrima tauros?
Res ea difficilis quamvis sit & ardua facitu.
Tu tamen hanc Spartam tenta; labor omnia vincit.
Pascua nonne vides pulcram prope Fluminis urbem (14),
Quae nuper nliseri fato amisere coloni,
Ut pecori laeta, atque herbae foecunda, lacunis (15)
Exhaustis, vireant? vos, quae felicia rura
Alluitis rapido (16) Gandusi flumine, Nymphae,
Dicite, quid nuper fuerant haec arva, palustri
Cum penitus tegerentur aqua, coenoque profundo
Obsita squallerent : qua segnibus arle lacunis
In mare vicinum via facta, quibusque repertae
Auxiliis terrae, & nova tauris condita regna.
Qui nunc herbescunt tam laeto gramine campi,
Ante nihil nisi limus erant, pigraeque paludes.
Scilicet excelsis torrentes montibus acti,
Atque vias nacti faciles per plan.a locorum,
Stagnabant, qua parte solum subsiderat: ipse
Altera causa mali Fluvius; nanque imbribus aequo
Auctior, & spondas superans, exlegibus undis
Planitiem camporum humilem condebat, & unum
Omnia tunc flumen, vel erant tune omnia pontus.
Multae hinc armenti strages, & naufraga passim
Corpora magna boum: per prata undantia latè
Aspiceres pecus infelix deponere .dulces
Partim animas nando, partim aegre. tendere contra .
Et portum petere, atque aliquam reperire salutem.
Namque erat una salus, & spes morientibus una,
Editior terrae (velut isthmus in aequore) tractus,
Qui mediis extabat aquis, & bobus asilum
Praebebat, donec riparum in claustra regresso
Flumine, paulatim tellus emergeret undis.
En via, qua damno occursum. Pons saxeus amni
(17)Impositus, quatuor viva de rupe superstans
Arcubus: admittunt bini arcus, usque reclusi,
Pondus aquae justum, cuique alveus ipse ferendo est
Bini alii nimias, cum res id postulat, undas
Occlusi prohibent, ferratoque obice fraenant,
Et Fluvium revocare gradum, atque recedere cogunt.
Utroque a pontis cornu deductus, & ipsas
Propter iens ripas, hinc atque hinc terreus agger,
Magnae molis opus, longe procurrit, & amnem
Torrentem cohibet, ne succrescentibus undis
Depressas repleat valles camposque jacentes.
At, qua parte solum stagnabat Naiade pigra,
Productae tellure viae, longique canales
Immotis iter ad Thetidem fecere lacunis.
Talibus auxiliis, humili tellure sedentes,
Exactae penitus limphae, penitusque paludes
Siccatae : visique novi se ostendere campi
Pascuaque armentis: en ut se mollibus herbis
Vestit humus, quae nuper aqua cessabat inerti!
Quam felix! quam pingue solum! quam graminis uber!
Usque recens hic herba viret, vel cum aestifer urit
Rura canis; ductus namq; ipsi, haec prata secantes,
Queis resides se se effundunt in Nerea limphae,
Occultis latè venis in viscera terrae
Insinuant dulcem humorem, quo gramina vivunt.
(18)Petre, fuit tua laus omnis; te nulla silebit
Posteritas; dum stabit opus memorabile, vives.
Ipsi te campi, teque ipsa armenta loquentur,
Discessu quae moesta tuo nunc vallibus illis
Triste gemunt, querulisque implent mugitibus auras.
Interea ruris nos caetera pensa sequamur,
Et, restant quae multa boum discenda magistris,
Dicamus. Sit cura faces submittere in arva (19)
Sub finem aestatis, caelo dum nubila pendent
Imbrifera; ut tellus venturis humida nimbis
Germinet, ac gregibus nova pabula fundat alumnis.
Ergo niger coelo it fumus, lateque relucent
Arva igni: fugere interea, quae, plurima campis
Perreptunt, frustraque tueri animantia vitam.
Bufo per incensos nequicquam saltitat agros,
Et quocumque fugit, medios moriturus in ignes
Incidit, ac flammis crepat; atque hinc creber in arvis
Auditur fragor, haud aliter, quam bellica summis
Cum festos tormenta sonos ex arcibus edunt.
Insequitur pictos eadem fortuna lacertos,
(20)Serpentumque genuss variunt: Caninana, Corallum (21),
Et Jararaca ferox, & Succuriuba, sonanti (22)
Et notus cauda serpens, notusque tapetis (23)(23)
Nomine, quampluresque aliae sine nomine pestes,
Mille quibus rutilant per squamea terga colores,
Nune caput atollunt, nee non ferale rubentes
Exsertant linguas; nunc torto corpore se se
Huc illuc agitant, caudisque incendia verrunt.
Illismet campis vulcano ultore luentes,
Quidquid mortifero peccarunt ante veneno.
Ut flammae posuere, subit tristissima campo
Ambusto facies, donee squallentibus imbres
Restituant speciem pratis: pulcherrima laetis
Graminibus tunc ridet humus, lateque virescunt
Pascua; tunc nitidi ludunt per prata juvenci.
Hoc etiam eniti consuerunt tempore matres,
Et Lucina instat gravibus: vigilate niagistri;
Nunc opus est cura, nam primo in limine vitae
Difficiles morbi, & pestis non una tenellos
Afflictant vitulos. Ubi foetum vacca recentem
Edidit, invadunt corvi, quos Brasila tellus
Innumeros alit, & rostris nituntur aduncis
Parvo oculos vitulo effodere, ac nisi provida mater
Obvertens se se, crebros & cornibus ictus
Ingeminans, natum infesto defendat ab hoste,
Excaecant, dulcemque adimunt cum lumine vitam.
Non minus in teneros vaccarum saevit almnos
Muscarum fatale genus; nam molle vitelli
Abdomen fodicat medium teterrima pestis,
Progeniemque malam vermes ibi linquit edaces,
Ulcere qui penetrant vel viscera ad usque profundo,
Exitiumque ferunt misero, nisi forte ministri
Accurrant, promptoque aegrum medicamine curent.
Ne patere, ut quisquam (namque id sollemne bubulcis)
Carmina nescio quae mussans, digitisque figuram
(24)Ter crucis effingens super ulceris ore, caducos
Devoveat vermes: sit praesentissinta quamvis
Haec medicina malo, pestemque eliminet omnem,
Secretis ne fide dolis, nam forsitan illis
Sub verbis tegit antiquus sua toxica serpens.
Abjectis igitur, quae relligione vetantur,
Auxiliis, sincera gregi medicamina prome.
Fac servi religent aegros ad lignea septa,
Excutiantque manu vermes, herbaque salubri
Turpe fricent ulcus; tum pinguem ex paupere cornu
Infundant, ricini sudat quem bacca, liquorem.
Inspiciant quoque num linguae summoque palato
Haerescat pestis, nam pestem buculus illue
Invehit adlambens, qluae prurit vermibus, alvum.
Nec minus interea sanos includere caulis
Praecipio noctu vitulos, ut mane sequenti
Distento ad mulctram succedant ubere matres;
Nam memores redeunt sera vel nocte, suosque
Sollicitae quaerunt, & circum lignea claustra
Mugitus querulos dant accipiuntque vicissim,
Et questu alterno nociurna silentia turbant.
Mane novo patet ingressus, stabulisque rcclusis
Sponte sua introeunt atque ubera lacte juvencae
Plena ferunt natis, longi solamina fletus.
Tum quae blanditiae! quae gaudia! matribus ipsi
Occurrant alacres vituli, matresque teneliis
Visae adblandiri; dant oscula, tergora lambunt,
Et largis praebent manantia flumina mammis.
At miseris durae manus invidet atra puellae
Lactis opem; nam vix primoribus ubera labris
Delibavit hians vitulus, cuin villica mammis
Avulsum religat, simul & mulctralia vaccae
Subjiciens, tumidas palma pressante papillas
Sollicitat, niveo repleat dum cymbia lacte.
Ille dolo subducta sibi sua munera cernit,
Multa dolens fraudem, desiderioque levandi
Lacte famem vanis conatibus ubera tentat,
Seque huc seque illuc torquet, collumque rebelle
Excutit, incusans blandis sua vincla querellis.
Ergo ubi sunt niveo mulctralia plena liquore,
Villica relliquias vitulis dat habere, solutosque
Ad notos una mittit cum matribus agros.
Ipsa operi se se accingit, partemque bibendo
Seponens, reliquo consueta coagula lacti
Injicit, inde premit palmis; tum denique pressas
(25)Expedit e formis massas, tabulaque reponit,
Et capita, insperso leviter sale, summa coronat.
Hoc ancilla domi curat, sed rure supersunt
(26)Quamplura, armenti penitus curanda magistris.
Hinc in equis certi assidue rura omnia circum
Discurrunt, celeres pecori succurrere, siquis
Casus erit: gemit hic coeno demersa profundo
Bucula; rivales illic sibi vulnera tauri
Cornibus infligunt; hac partum vacca recenten
Obluctans aegrè a corvis defendit iniquis;
Parte alia bos aeger humi decumbit, & herbae
Immemor huc oculos languentes torquet & illuc,
Praesto sunt, durisque ferunt in tempore rebus
Auxiliunt vigiles, peragrant qui rura, bubulci.
Nec non explorant, numquos effuderit altis
Ex silvis malesuada fames in pascua fures.
Namque latent passim nemora inter opaca fugares
(27)AEthiopes servi, qui rapto vivere malunt,
Quam domini dura imperia, & crudelia tergo
Flagra pati : neque consortes pudet esse ferarum,
Seu minus esse illis credant feritatis & irae,
Quam dominis; seu desidies inimica laboris,
Ingeniumque ferox habitatas suaserit urbes
Atque domos, nemorum mutare silentibus antris.
Unde latrociniis & multa caede virorum
Infestare vias, armentaque fundere campis
Consuerunt. Siqua infamem vestigia prodent
Hanc hominum faecem, nemoraIem accerssere curant
Lictorem, cui jus silvis inquirere fures.
Venarique feras bipedes, tractasque profundis
Ex nemorum latebris ad herile reducere tectum.
Haec quoque bucolicis accedit cura ministris,
Ut pagi crebro invisant plantaria; sepes
Inde recognoscant, tutae ne atque undique sartae
Consistant, pecori an cultos ingressus in agros
Parte aliqua pateat; tauros sata laeta vorantes
Ejiciant, reficique statim sepimina curent.
Haec bonus armenti custos: alia omnia nequam
Servus agit; duri officii assiduique laboris
Pertaesus, deponit equum, nec obambulat arva,
Sed requiem captat vel molli fusus in herba,
Vel patulae stertens resupinus ad arboris umbram.
Hinc ruit in pejus res armentaria; passim
Intereunt vituli; ulceribus pecus omne laborat;
Collapsae praebent aditum ad plantaria sepes,
Haud observati pedibus sata culta juvenci
Proculcant, & cuncta patent adaperta rapinis.
Quare oculis notet ipse suis, & rura frequenter
Visat herus, rectè observans, sua munia servi
Num peragant alacres, an inertes otia ducant.
Tunc etiam molles zephyros auramque salubrem,
Si lubet, herboso considens cespite captet,
Dulcia curarum liquidis oblivia potans
(28)Deliciis, quae ruri habitant: quam pura voluptas
Errantem spectare gregem: sive ubera circum
Colludant vituli, timido seu dente capessant
Gramina; seu fleat amissum. sua viscera, natum
Errabunda gemens, neque curans bucula gramen.
(29)Hic juncti viridi recubant in gramine tauri,
Et lambunt se se simul, ac dum ruminat alter
Herbam, dente latus socii fricat alter amico.
Illic unanimes pascuntur, & arva juvenci
A rixis odiisque procul communia tondent.
Parte alia magno incensi rixantur amore.
(30)Unus enim stimulat socios in praelia tauros
Impatiens consortis amor. Vix aemula venis
Ebullit venus, ira procos ferale tuentes
Exercet: collisa sonum dant cornua, cervix
Gervicem ferit; alternis gemit ictibus aether.
Ipsa sui causa susceptam foemina pugnam
Spectat ovans, additque animos irasque videndo
Asperat; interea victus fugit alter in altas
Silvarunt latcbras, ubi multo sanguine manans
Aut mortem subit, aut vitam traducit inultus,
Dum victu revocet vires, hostemque lacessat
Rursus in arma, novo sperans certamine tolli
Posse ignominiant: tenet alter pascua victor,
Proluditque iterum pugnae, & pede scalpit arenam.
Sed tantis nc dira venus turbarc duellis
Pergat agros, ferro stimulos compescit amoris
Rusticus, ad censum revocans arinenta quotannis.
(31)Sunt caulae ingentes sine tecto aut imbrice; tantum
Circuitu magno, defixis ordine truncis,
Lignorum series. Ea totum ad septa reducunt
Armentum, ut trimos possint castrare juvencos,
Ignitoque notas vitulis inscribere ferro.
Ergo die condicta operi, sub niane bubulci
Conveniunt omnes in equis cursoribus, hastis
Grandibus instructi dextras; diversaque turmis
In loca partitis digressi, cuncta peragrant,
Quam late effusum est, confinia ruris, & omntes
Excutiunt latebras : in apertum denique campum,
Post varios equitum atque boum per pascua gyros,
Armentum cogunt: vitulos matresque trucesque
Ingenio tauros custodia cingit equestris.
Tum praecedit eques, blandique hortamine cantus
Carpere iter docet; a tergo simul instat adactis
Turma equitum stimulis : confertis cornibus ingens
It globus inter equos: requies nulla inter eundum,
Nec mora; ne pecus, in dulces dum respicit agros,
Cogitet effugium: quod si bos transfuga rumpat
Obsidium, & campo liber decurrat, habenas
Flectit equo puer, & ruris per aperta fugacent
Insequitur velox, donec praevertat euntem.
Tum stimulum objectans a fronte minaciter instat;
Praecludensque fugam, regredi compellit in arctam,
Unde malus se se subduxerat ante, coronam.
Insanus labor iste quidem; ne parce labori
Tu tamen insano, &, quamvis tibi sudet anhelus
Jam sonipes, calcarquc piger vix audiat (32), urge,
Nec remanere bovem campo permitte rebellem
Nam tentata semel si fraus successit iniquo,
Praefracte obfirmat; visque illum nulla deinceps
Avellit campis, caulae ve ad septa reducit.
Praeterea docet ipse alios, multique rebellant
Hoce duce: socordes sic deteriora sequuntur
Vel pecudes exempla, neque unis urbibus ista
Obrepit pestis, sed & ipsa in pascua serpit.
Ad pagi simul ac ventum magalia, septis
Includunt armenta suis; dein corpora curant
Haud modicum, qui restat adhuc, subitura laborem.
Mane alii vitulos ferro signare rubenti
Agressi: atq; alter vitulum tenet, alter inurit (33)
Stigma cuti, tergoque notas inscribit heriles,
Tum medicatque fimo vulnus, lenitque dolorem.
At senior capita in censum vitulina reducit
Armenti custos. (34)Castrandis vincla juvencis
Injiciunt alii, validisque ad septa capistris
Constrictos feriunt; & ineptos vulnere reddunt
Ad veneris studia: oblanguent, crudeliaque inter
Vulnera deficiunt miseri; sed ferrea pubes
Asperat immitem risuque jocisq te dolorem.
Nam simul ac cessavit opus, vinclisque soluto
Libertas permissa bovi; jactata per auras
Vestimenta volant, irae irritamina: trunci
Ipsi etiam imposita veste impositisque galeris
Ornati, simulant homines, taurumque lacessunt:
Ille dolore amens in quaelibet obvia fertur;
Fronte ferit truncos, fertque intra cornua vestes;
Quae dum oculis adimunt lucem velamina, quaerit
Arrecta cervice diem; caput arduus inde
Succutit, & vanis auras diverberat iris.
Interea septis impune jocatur ab altis
Vociferans plaudensque manus pagana juventus.
Seminares tandem redeunt ad prata juvenci,
Et venerem oderunt; nec jam rixantur amantes,
Nec quidquam nisi gramen amant & pinguia rura.
Ne tamen armenti cesset foetura, bubulcus
Nonnullos servet, generique relinquat habendo
Egregios tauros: sint illi grandibus armis,
Compacta cervice, truci fronte, auribus hirtis,
Cornibus & crassis & curvis, nare resima,
Et vasta laterum mole, & compagine firma.
Nec minus ipse color sit curae: excludinius albos;
Namque illos vitiat macies immunda; coloremq;
lnde una, scabiemque trahunt armenta paternam.
His animadversis, superest pars altera curae,
A grege, quae multae subeunt, avertere pestes.
(35)Corvorum genus obscaenum, graveolentis Averni
Progenies, dirae soboles immunda Calaenus,
Brasilicos latè campos infestat odore,
Sed feritate magis, rabidique voragine ventris.
Sublimes se se super ardua nubila tolluut,
Unde, alta velut e, specula, rura omnia circum
Esplorant vi, qua pollent quam nlaximè odora,
Siqua solo jaceant, fluido manantia tabo,
Aurasque inficiant, animantum corpora; vixque
Indicium hauserunt, ubicumque est, putre cadaver,
Illuc praepetibus labuntur ab aethere pennis,
Corruptasque petunt epulas: tam dira cupido
Vescendi, ut curvis inter se mutua rostris
Bella gerant, sibique insincera alimementa vicissim
Invideant; neque, consumpto bove, cessat edendi
Immanis rabies, & hiant, velut ante, volucres
Obscaenae, volitantque fame, praedasque requirunt
Rure alias. Porro ingluvies haec utilis arvis
Purgandis esset, si sese pasceret unis
Corporibus pecudum morientum, & parcere vivis
Disceret. At contra faciunt feralia monstra;
Et vita functis aeque & viventibus instant.
Seu morbo afflictus deponat languida taurus
Membra solo, seu bos coeno demersus in alto
Haereat; involitans nigris exercitus alis
Irruit in praedam, victoque insultat; aduncis
Pars oculos fodicat rostris, pars vellicat, ipsaque
lntestina trahit, viventi & viscera rodit.
Praecipue teneros crudelis saevit erinnys
In vitulos, primam cum lapsi matris ab alvo
Accipiunt lucem : partum veterana tuetur
Vacca suum armata praedones fronte repellens;
At, quae Lucinae tunc primum experta labores
In campo fuit, acta metu tiruncula mater
Aufugit, ac dulcem tanto in discrimine natum
Deserit: imbellem Furiae aggrediuntur edaces,
Dilacerantque avidis rauca inter murmura rostris
Ne sine in armentum saevire impune latrones,
Sed multa fac caede luant commissa, gravesque
Dent scelerum poenas; & quamquam extinguere pestem
Tam multam haud speres te posse: per ultima saltem
Supplicia imminuas numerum, crebro omnia circum
Pascua submittens, fatalibus aera ferentes
Foeta globis, servos, multo qui fulmine tetras
Insectentur aves, & plumbi grandine perdant.
(36)Multum etiam infestant alati pascua mures,
Vespertina boum pestis, qua tristior arvis
Nulla furit totis, bubulumque haurire cruorem
Callidior: noctis sub tempora scilicet alis
Instrepit, armentumque petit, morsuque cruentat.
At quo sensum adimat pecori, mira utitur arte.
Dente bovem pungit, simul ore reciprocat auram,
Atque fovet sufflando cutem, sopitque dolorem.
Saucius haud sentit bos vulnera, nec fugat hostem,
Nescius insideat sibi quantum in tergore monstrum.
Ergo instat, largèque cruorem sugit hirudo
Aligera, & (ne plena crepet) quantum ebibit ore,
Tantundem, alternis vicibus, foedo egerit alvi
Profluvio donec saturat atque ebria, potu
Abstinet: interea vena demissus aperta
It sanguis sine lege fluens; tum denique vires
Deficiunt aegrum, & cum sanguine vita relinquit.
Si penitus tibi tota scatent his pascua monstris,
Desperanda salus; neque enim compescere pestem
Tam diram est opis humanae: fuge inhospita rura,
Atque novos pecori campos, nova pascua quaere.
Quod si non adeo multas tibi prata volantum
Nocturnorum acies fundunt; si nocte silenti
Ad caulas tantum volitant, clausisque nocere
Bobus amant; adhibe feles, qui lignea semper
Insidias prope septa locent, & semivolucres
Praepete corripiant saltu, lacerentque recurvis
Unguibus, & sumant scelerato ex sanguine poenas.
Nunc animis nunc arte, viri, nunc fortibus arimis
(37)Utendum: Panthera vocat regina ferarum,
Quot quot Brasilae magnis in saltibus errant.
Illa quidem longe ante alias saevissima, felem
Ore refert, maculis tergus variata decoris,
Quale nitet caelum stellis, aut floribus hortus.
Saevi oculi, rituque facis ferale rubentis
Terribiles; armi, pectus, collum, omnia vasta.
Ungues horrendum hamati; nec aratra profundis
Sic terram sulcis findunt, ut terga juvenci
Unguibus assiliens monstrum proscindit adactis.
Cum fremit in silvis, vulgus pavet omne ferarum,
Attonitum fremitu nemus, & spelaea tremiscunt.
Bos autem, indicium quoties odor attulit auris
Perlatus, crebis mugitibus attonat agros,
Auxiliumque vocat, totumque exsuscitat agmen
Cornigerum, ut junctis propulsent viribus hostem.
Concurrunt armenta; loco tum castra patenti
Metantur: timidae matres mollisque juventus
Intra castra latent, armis confisa parentum.
Tergora conjuntgunt patres, densusque bovi bos
Cornibus obversis magnum spissantur in orbem,
Arcemque efficiunt, atque impenetrabile vallum.
Interea crudelis adest panthera, trucesque
Huc illuc volvens oculos, circumitque reditque,
Observatque procul, nec propugnacula tentat
Cominus; at siquem videt extra castra vagantem
Rure bovem, tenet insiliens, dorsoque cavernas
Immanes aperit, quibus indignata supremo
Mugitu vita excedit: bos cernuus armo,
Terga lacer, procumbit humi : tunc bellua ludit
Laetabunda, bovemque (ut murem felis) in altum
Supposita jactare manu nunc tentat, oberrans
Nunc alio refugit, subitoque revertitur, unguesque
Injicit, ac dentes adigit, tandemque prehensum
Mordicus attollit, lucosque abducit in altos.
Hic ubi se laute dapibus curavit opimis,
Discessum meditans saturo jam ventre, futuri
Provida, relliquias multa sub fronde reponit
Semesi bovis, ad mensas reditura paratas
Esuriens: tu furem inquire, penuque reperta,
Insidias reduci pones. Accommoda fraudi
Arbor erit, trunco gracilis, ne scandere possit
Bellua, mole gravis, (namque id, tentabit amore
Vindictae, insanas cum saucia colliget iras)
Ergo ferae adventum specula opperieris ab alta
Arboris: in manibus sit ferrea fistula, plumbi
Grandine fatiferi, & nitrato pulvere foeta;
Quae, cum tempus erit, magno resoluta tonitru,
Sternat glande, instar violenti fulminis, hostem.
Vespere tum fero rediens Panthera, repostas
Ore dapes avido repetit: tu commoda captans
Tempora, ne temerè disperdas missile plumbum,
Explora, qua parte neci via certior, illò
Intendens ictum : felici vulnere namque
Cor nisi trajiciat glans plumbea, bellua faevae
Relliquias animae revocans, seque aere librans
(Certa mori, nec inulta tamen) qua parte sonorem
AEs fatale dedit, tota irruit, atque frementi
Ore simul, simul hamatis petit unguibus hostem.
Quod si dexteritas non sit tibi tanta, neque arma
Haec tractare manu noris, quanta expedit arte,
Ne pugnam committe palam, sed tende vel absens
Insidias; qua parte feram transire necesse est,
Hinc atque hinc quatuor ferali grandine fartos,
Ignivoma arma, tubos depone ita, ut oribus ora
Obversis observa ferant; seseque vicissim
Respiciant; restis transversa viam occupet, ipsis,
Qui silicem admordent, armorum implexa cateliis.
Ergo viam carpit Panthera, & vix pede tensum
Funiculum tangit, raucum dant aera tonitrum,
Et celeri lethum volat irrevocabile plumbo.
Sunt, qui fronde tegant caecos telluris hiatus,
Qua fera carpet iter, sparsis fundoque refixis,
Quas acuunt ferro, sudibus: dum transilit ergo
Bellua nil metuens ab operta fraude, repentè
Subsidente solo, ruit alto absorpta barathro,
Stipitibusque artus transfixa recumbit acutis.
Ilignas alii caulas fabricantur, in orbem
Grandibus infixis trabibus: pro tegmine jungunt
Robora roboribus, ponuntque immania tigna.
Arcano suspensa dolo stat janua, & intro
Dat faciles aditus: includit structilis alter,
Interior carcer, vitulum; qui fallat euntem
Alliciatque feram, praedaeque incendat amore.
Quae simul atque domum, quò caena invitat opima,
Fallacem ingreditur gaudens, demittitur ultro
Janua, & includens intra irremeabile tectum
Captivam tenet, illa tamen secura pericli,
Atque incensa fame, vitulo insidiatur, & ungues
Injicit, & partes tentat sepiminis omnes,
Siqua forte viam inveniat: tremit hoste propinquo
Buculus, & refugo se corpore proripit, urgens
Ad partem oppositam timidum latus, oreque rauco
Poscit opem; venator adest in tempore; tum se
Bellua captivam videt intra claustra teneri,
Horrendumque minax furit unguibus, & fremit ore.
Aes vero ignivomum furias compescit inanes,
Fatalique feram sternentes fulmine glandes.
Quod si marte lubet manifesto indicere pugnam (38),
Atque sequi per tesqua feram, te sculpta monebit
Forma pedum, qua fiat iter: submitte sagaces
Ante canes, qui nare viam scrutentur odora.
Illi alacres nemus excutiunt, praedamque latentem
Naviter inquirunt: ubi vero indagine certam
Notitiam hauserunt, qualemque ferantur in hostem
Notus odor docuit, prior ardor friget, & horror
Membra quatit; referuntque pedes, nec tendere contra
Est animus : monitis segnes hortare, suoque
Nomine quemque voca, Jcnobaten, Labrona, Melampum:
Tunc acres sumunt animos, & laudis amorem
Vitae ipsi anteferunt in aperta pericula missi.
Totius dux militiae, venaticus ante
It canis, indagans silvam, indicioque reperto,
Latratu socios vocat, extemploque caterva
Tota ruit, densaque feram obsidione coronat,
A fronte a tergo crebris latratibus instans.
Irruit illa minax: fugiunt. Fugit illa: sequuntur.
Sistit: eam cingunt stantes, & semper acutis
Vocibus, at procul, adlatrant; nam cominus hostem
Si quisquam ex numero, tiro canis, ore lacessat,
Inter crudeles ungues cum sanguine fundit
Dulcem animam, sociosque cadens monet, eminus anceps
Bellum agitent, soloque feram clamore fatigent.
Postremum attonita, atque canum vexata tumultu,
Ima in crura sedet, magnisque exaestuat irae
Motibus, & caput huc ringens convertit & illuc,
Perquiritque fugam: fugere autem ubi nulla potestas,
Ut mire est agilis, celeri dans corpore saltum,
Arboris objectae subit improvisa cacumen;
Unde canum voces & vanas despicit iras.
Sed fatale fuit subiisse; sibique supremum
Supplicium reperit, qua quaesiit arte salutem.
Istud enim in tempus venator callidus ictum
Distulerat parcens, ut certius inde noceret.
Ergo scopum nactus sublimem, habilemque feriri,
Illò aes fulmineum intendens collineat, atque
Missa glande ferae cor trajicit: illa supremum
Infrendens cadit, & furit horrida, & ore cruento
Mordet humum moriens : procul & venator & ipsi
Profugere canes; nec ad illam accedere cuiquam
Est animns, vitam penitus dum ponat, & acrem
Vindictae quoque cuni vita deponat aznorem.
En Panthera jacet. Sed queis superabimus armis
Vipereum genus, herbosis quae plurima pestis
Saevit agris, morsu aspergens lethale venenum?
Sive petas saxis, querno seu fuste, malosque
Multimoda passim caede infectere colubros,
Vix quidquam efficies: superest vis maxima gentis,
Quam multae in silvis frondes, aut gramina campis.
Una per aestatem pratis immissa quotannis
Flamma genus dirum extinguit: sed protinus herbis
Ut se vestit humus, vicinis advena silvis
Effundit se se serpentum exercitus; & jam
Totis repit agris pecori exitiabile vulgus.
Desperans igitur pestem delere, medendi
Quaere viam armento. Quoties mala vipera laedet
Dente bovem eructans saniem, immedicabile virus,
Ullis non herbis, non arte Machaonis ulla
Arcessenda salus : prasentem aliunde medellam,
Auxiliumque petes. Notutn, quid dextera possit
(39)Illius, qui mansuetos, dum viveret, angues
Assuevit tractare manu,i cui tergora mites
Pantherae palpanda dabant, caudaque trementi,
Et laetis gestire modis & ludere visae.
Praesto is erit medicans, caeloque misertus ab alto
Maturabit opem: seu tritae frustula vestis,
Sive thori, quo vir jacuit, cum vita manebat,
Particulam imponas parti, quam noxia dente
Fatali pupugit serpens, vis dira veneni
Continuo absistit, nec in intima viscera serpit.
Nota loquor, passimq; oculis mainifesta : faientur
Ipsi homines, ipsae pecudes, lustra ipsa ferarum,
Totaque testatur, quam lata est, Brasila tellus.
Magnum o Brasiliae sidus, columenq; salusq;
Quando erit, ut solio ex sacro, perfusaq; dio
Lumine, & afflato rumpens de pectore vocem,
De te, quae populi suspirant, Roina loquatur!
Templa tibi, tibi templa suo jam Brasilia tellus,
Et templis aras meditatur ponere, & aris
Thura, & votivos suspendere pariete toto
Argento atque auro vultus, pictasque tabellas,
Queis, quisquis templun inviset, tua munera cernat;
Hic oculis lucem affusam, quos ante premebat
Nox atra: hic rectos solidata in crura repente,
Qui pedibus nuper capti, innixiq, bacillis
Agre incedebant : illic tumido aequore puppes
Naufragio ereptas, ac nautas vela ferentes
Ad tempum lacera, & fragmen reliquum antennarum:
Parte alia domitas pestes, morbosque fugatos,
Mortem ipsam exutam falce & pernicibus alis.
DE CULTURA HERBAE NICOTIANAE
IN BRASILIA
L I B E L L U S
NUNC mihi, Nicotii de nomine dicta, supremus
Herba labor sit. Phoebe Paier, castaequc Sorores,
Annuite incoeptis, nec non plantaria mecum
Inspicite, &, quae conveniat cultura, docete,
Quo curanda modo folia, & quo denique pacfo
Torquenda in funem; unde potens conflatur ad usum
Purgandi cerehri pulvis; qui nunc dabit idem
Vati materiem cantus, idemque canendo
Sufficiet vires : nobis nam, pulvere sumpto,
Vena salit, veniuntque alacres ad carmina Musae.
(1)Maxima qua spectat Thetiden America, refusam
Ad boreale latus, stat, nomine dicta Tabacum,
Insula in Oceano magno, regnata Britannis.
Illic, nunc usu vulgatam, repperit herbam
Nicotius primum, atque alias inde orbis in oras
Invexit: quare peregrinam & Brasila tellus
Accepit, sed ut indigenain complexa benigna est
Alma sinu; nec planta solum felicius ullum
Usquam alibi sibi nacta fuit, quam rura feracis
Brasiliae. Sed non glebam tamen illius omnem
AEque amat: in primis pigrae vicina paludi
Stare horret, foliisque statim subpallida, morbo
Languescit. Nec rura nimis sibi pinguia poscit;
Sed nec agros senio effoetos, ubi nulla virescunt
Arbusta, & raro vestit se gramine tellus.
Praeterea & tractum renuit, qui strage recenti
Exscisi fumat nemoris; namque ille ferocis
Non facit ad molles terrae prior impetus herbas.
(2)Nigra illam sabuleta juvant, tellusque soluta
Ac jejuna. Boum nec te laetamine terram
Poeniteat saturare: fimus mulitum adjuvat ipsum
Commixtus sabulum, unde seges laetissima surgit.
Quare age, quem tractum plantandae optaveris herbae,
Cura prior sit structilibus circumdare septis,
Quò fac ut armentum succedat vespere sero;
Tamque diu coges illic traducere noctes,
Dum pedibus tritum gramen, saturataque multo
Sit tibi terra fimo. Tunc illam invertere rastris,
Atque scrobes fodere incipies: pes circiter unus
Sit scrobibus mensura; ut possit laxius intra
Almam tellurem radix diffusa vagari.
At, ne ipsis olim noceat vicinia plantis,
A fossa palmis fac distet fossa duobus.
Interea tibi in areolis, quibus ante minuta
Semina mandasti, plantae feliciter ortae
Succrescunt: quas nunc aliò traducere tempus.
Fac mutent natale solum, plantaria fossis
Radicata novis condens. Terram illa, potenti
Antè fimo saturam, penitus sensere, brevique
Puberibus foliis & adulto caule virescunt.
At tu, felices ubi Nicotiana per agros
Germina pubescent, multum invigilare memento,
(3)Infestant etenim juvenes animalia plantas
Bruchusque, volvoxque, & longo crure locustae,
Et pestes aliae; at, prae cunctis noxia, frondes
Parva eruca vorat, pestemque & virus adesis
Instillat lethale comis : hinc squallida languet
Planta, suas nec habet, pallens & flacida, vires.
Exigui verò culices, teterrinta labes,
In molles multo bacchantur atrocius herbas;
Namque globo volitant nigro, tenerisque licenter
Frondibus insidunt, tenuique proboscide succum
Ducentes, segetem emaciant, sese unde saginant.
Tentent, siqua via est, miseris sticcurrere plantis
Agricolae. Ingratos arvis incendere odores
Proderit, & segetem passim suffire: vaporem
Non tolerant acrem culices, erucaque fumo
Interit : in primis autem plantaria circum
Dejice quidquid erit nemoris, ne frondea praestet
Hospitia, & culices tibi proxima silva receptet,
Unde lues se se cultos ea fundat in agros.
His ubi consultum, segetem pubescere cultor
Permittat, quatuor donec robusta dodrantes
Assurgant virgulta. Levi tum pollice summa
Succidat capita, ulterius nec cerscere in altum
Illa sinat, quin & gemmas pene amputet onmes,
Quae circum erumpunt; nam luxu planta reciso,
Uberior succum frondes partitur in unas,
Quò spes respiciunt & avari vota coloni.
Justa ubi maturas aetas decerpere frondes
Suaserit, ipse invisat herus plantaria, nec rem
Servorum arbitrio temerè permittat inertum,
Neu folia ante diem cruda atque immitia carpant.
Ipse, inquam, inspiciat, segetemque perambulet omnem,
Observans, utrum jamjam subpallida poscant
Ungue meti folia, an vivum immatura virorem
Nondum mutarint; quoniam verò ipse fefellit
Saepe color, tentanda manu seges: aspera villis
Siqua manum pungunt, folia immatura legendo
Esse puta; contra verò quae levia, tactu
Explorans semel atque iterum, & lanuginis orba
Senseris, illa putes matura & idonea carpi.
Tunc ergo frondosa ruant in praedia servi,
Atque operi insistant : pars frondes pollice carpat,
Pars in fasciculos cogat, pars denique fasces
Impositos subiens, in tecta capacia portet.
Nec modo diripiant frondes, sed & ipsa relicitis
Brachia dejiciant truncis: messisque secundae
In spem conservent gemman, non amplius, unam.
Illa, sibi radice fluens quia succus ab ima
Uni contingit totus, laetissima surgit,
Et circum emittit frondes, quibus altera messis
Multò, quam prima, obveniet praestantior: ipsa
Nam primis vitum foliis solet indere tellus
Indomita, & cujus se prima potentia nondum
Fregerat: ast eadem, postquam mansuescere coepit,
Mitius ingenium plantis inolevit : & inde
Pluris, quam primae, frondes valuere secundae:
Tertia (nam frondes eadem ter parturit arbos)
Non ita felici respondet foenore messis
Scilicet alma parens, tam multo exercita partu,
Deficit, ac senio vires amittit inerti.
Quarè age, direptis, quas tertia proferet aetas,
Frondibus, indulge triferis liberrima truncis
Otia; pro libito da crescere, fundere gemmas;
Et nullus posthac in germina saeviat unguis.
Ergo sui juris, duri nec adacta coloni
Parere imperiis, arbuscula surgit in auras,
Quantum attollit humo se vir procerus, & ultro
Expandit ramos, & apertis undique gemmis
Luxuriat: niveos edit tum denique flores,
Vita quibus brevis est, & quaelibet aura caducos
Dejicit, ac latè albescunt sola strage frequenti.
Hos molli postquam zephyrus decusserit ala,
Purpureos intra calices nigra semina restant;
Quae versa, cum tempus erit, tellure colonus
Areolis mandet, generique immittat habendo.
At nunc collectas frondes, tectisque repostas
Procurare juvat. (4) Stant ampla mapalia tectis
Stramineis; paries nullus, sed parietis instar,
Nexis hinc atque hinc virgis, structura recurrens.
Transversim positis sudibus laquearia constant.
Non ventos arcere, neque ullas addere tectis
Cura fores: sed consulto perflare sinuntur
Usque domos zephyri molles Eurique procaces.
Transversis ergo in sudibus per inane tenentur
Atque in textilibus virgis ex pariete toto
Suspensae frondes, in quas liberrimus aer
Iucurrat crebro, dum venis abditus humor
Cedat paulatim, & se virtus vivida frangat:
Mox ubi pensilibus viror omnis cesserit herbis,
Pallentes depone; levi tum pollicis ungue
Detrahe, qui media excurrunt per tergora, caules.
Caulibus avulsis, flecti non dura, plicabis,
Ceu mappas, folia, & plano super assere pones
In cumulos : versare manu tamen illa frequenter
Curabis, ne congeries immota calorem
Frondea concipiat, taboque soluta putrescat.
(5)(5) Praecipuum nunc instat opus; nunc multa docendus
Da faciles monitis aures, dum rite paratas
Torquere aggredimur frondes, & texere funem.
Hinc illincque solo furcas defige bicornes,
Transversumq; aptans binae intra cornua furcae,
Tignum impone teres, paulo productius ulna.
Altera transyersi fac pars extrema cylindri
Assutum teneat capulum; parte altera in unum
Sit latus oblique sulco via ducta profundo.
Ergo manu primas (operis fundamina) frondes
Ipse opifex torquet, religatque in tergore tigni.
At partem, in sulcum demissam, emergere cogit
Extra ipsum tigni summum caput, unde laboris
Orsa petit retro incedens, & frondibus addit
Torquendo frondes, puero versante cylindrum.
Alter fasciculos folioruin verna magistro
Porgit, ei comes assiduus: ponè alter (& ipse
Retrogradus) primi relegit vestigia, opusque
Perficit, imponensque secunda induvia funi,
Molem illi dat habere suam, justumque tenorem.
Postquam tres adeo progressa aut quattuor ulnas
Restis erit, subsiste parum, nee tendere pergas
Ulterius; nam si fuerit productior aequo,
Rumpitur impatiens torturae, operamque retardat.
Partem igitur, quae jam fuerit confecta, cylindro
Involve adglomerans, tereti ceu stamina fuso
Adglomerare solent, nentes sua lina puellae.
Tunc incoepto operi insistes, & texere rursum.
Atque iterum atque iterum perges involvere, donec
Glomere turgescat magno revolubile lignum.
Tum verò expedies illud, reddesque labori,
Qui superest, vacuum: quapropter & altera, cui par
Versando capulus, par forma & mole cylindrus,
Machina sit juxta posita; in quam transfer ab illa
Quidquid erit funis confecti. At glomere postquam
Haec quoque turgebit vasto, traducere servi
Inde alio curent alacres: ideoque tigilla
Plura parent, quibus adproperent involvere funem.
Tum demum appositis obducta volumina tignis
Seponant curanda, domusque acclinia muris
Exsudare sinant: illis supposta cavato
Caudice sit pinus, crassum exceptura liquorem.
Namque ex gloinerihns guttatim depluit humor
Heliadum similis lacrymis, flavusque tenaxque.
Tunc opus est cura, vitium ne serpat, & intro
Insinuet: quare invigila, nec parce labori.
Mane semel, serique iterum sub vesperis horas
Nicotii mutanda tibi sunt glomera funis,
Tarnsque ferenda alia ex aliis in tigna: diebus
At tribus elapsis, sat erit dein glomera quavis
Luce femel mutare: glomi sunt rarius iidem
Mutandi, cum firma aetas solidaeque vigebunt
Paulatim vires. Et tempus & ipsa monebit
Res, quid opus factu; juvet alternisne diebus,
Tertio an istum quoque die instaurare laborem.
Interea, quoniam sudati humoris abunde
Supposito in labro est, tu crebrò glomera succo
Unge suo; notum est unctis quid conferat humor
Iste glomis : multum vires confirmat, odorem
Gratum indit, longoque recentes tempore servat.
Ergo quater decies postquam sol fulserit orbi,
Imponenda tuo manus est suprema labori.
Extremam funis partem summo ungue resolvens,
Arcanasque levi distendens pollice fibras,
Testibus inquires oculis & judice naso,
Sint ne satis curata tibi, perfectaque cuncta,
An procurari studio ulteriore reposcant.
Certa tibi exacti sttnto argumenta laboris
Non immitis odor, color inde simillimus auro.
At ferrugineusque color, spiransque molestum
Nescio quid subagrestis odor, quo percita naris
Sternuat, expectare monent, dum tempus acerbas
Castiget vires, seseque ferocia frangat.
Jam numeris omnino suis ubi tempore justo
Perfectum constabit opus, translatio fiet
Ultima, majoresque glomos majora tigilla
Accipient; quae taurino tum denique cinges
Tergore, ni mavis libro vestire sequaci,
Quem facili dabit ex trunco tibi Brasilia Ficus (6)
Illa, inquam, ante alias ficus celeberrima pomos,
Seu fructum spectes, quo non jucundior ullus,
Seu pulcrae naturam ipsam, & mirabile plantae
Ingenium. Diffusa duos, & eo amplius, illi
Sunt folia in longum cubitos, palmisque duobus
Lata; eadem philyrae, levique simillima chartae.
Crustarum ordinibus truncus coalescit aquosus,
Ceu tunicis, instar caepae; mollissimus idem,
Et sectu facilis, parvi vel acumine cultri.
Ipsa quidem ad fructum ante alias festina ferendum,
Jam mole atque habitu pollens, vix attigit annum,
Parturit, unius tantum foecunda corymbi,
Cui grandes insunt serie multiplice grossi,
Deliciae, Pomona, tuae; namque aurea cedunt
Illis Hesperidum poma, & felicibus hortis
Alcinoi quidquid natum finxere poetae.
At sortita brevem est arbor pulcherrima vitam.
Nimirum, simul ac magnum legere racemum,
Ipsa mori quoque festinat, primaeque juventae,
(Officio jam functa suo) consumitur aevo,
Languidulis foliis & aquoso marcida trunco.
Haeredes tamen illa suas moritura relinquit.
Nam sponte emittit radix abscondita bulbos,
Unde suis veluti gradibus subnascitur haeres
Plurima; non aetas tamen omnibus una : minores
Natu aliis aliae veniuntque sibique vicissim
Succedunt. Vix mater anus pallentibus ultro
Defluxit foliis, jam filia, maxima natu,
Parturit: alterius sic altera & altera supplet
Usque vices; toto neque fructus deficit anno.
Est suus & tunicis usus; quibus extima constat
Arbor: eas lacero trunci de corpore raptas
Indumenta glomis dabis optima Nicotianis;
Atque ita munitos pluvias adversus & Austros,
Caudiceaeque scaphae impositos, plaustrove gementi
Vicinum ad portum statues, oneraria donec
Solvat, & hanc alio exportet trans aequora mercem,
Quae non exiguum faciat venundata quaestum.
Qualem percipiunt, magna Soteris in urbe
Qui degunt, & rura colunt contermina. tantae
Metropoli; rura ante alis uberrima terras,
Nicotianae herbae regnum; venit unde potenti (7)
Incrementum urbi. Caput illa e collibus altis
Interea attolens, humilem videt Amphitritem,
Subjectasque arces, magni munimina portus,
Quem late effusus sinus efficit: insula in undis,
Artis opus, mediis ingentem assurgit in arcem,
Undique tormentis munitam immanibus, & quae
Fulminet ex omni latere, & maria omnia circum
Magno inclusa sinu, subvectos classibus hostes
Terreat, & fugere infractos compellat in altum.
Quid memorem egregios cives opibusque potentes?
Quas illis faciunt tum sacchara, (nam neque tellus,
Qua dulces veniant cannae felicius, ulla est
Tum quoque Nicotiana solo plantaria in illo
Uberius, quam queisque aliis venientia terris.
Inde ergo Europam ad magnam egrediuntur onustae
Mercibus his naves; at Nicotiana vel ipsos
Glomera veliferis ratibus mittuntur ad Affros;
Non tamen argenti vi permutanda vel auri,
(8)Sed certo juvenum numero; & quae nautica pinus
Nicotiis onerata glomis de littore solvit
Brasiliae, vehit ecce viros, miserisque referta
Mancipiis redit; arva quibus sudore colenda,
Vitaque perpetuos inier ducenda labores.
At nos, quod superest, conflandi pulveris artem (9)
Dicamus; nam fessa canit jam Musa receptum.
Funem dissolvunt penitus, cunctamque retexunt
Texturam. Folia inde, manu distenta, potentem
Ad solem exponunt nativo humentia succo,
Donec siccescant. Tunc in mortaria mittunt
Marmorea, & valide tundunt: gemit angulus omnis
Ictibus, & nubes it pulverulenta per aedes.
Hoc, sacri vates (quorum mihi vita salusque
Chara est) utimini, moneo vos, pulvere tantum;
Nam cerebro melior multoque salubrior, almum
Qui tulerit solem, quam qui toleraverit ignem.
Arridet vulgo sed Nicotiana profano
Herba aliis contrita modis. Subtilia funis
Partem in frusta secant: tum fictilis igne catinus
Supposito calet: hunc intra siccanda reponunt
Segmina versantes, nimius ne forte perurat
Illa calor: mox, absumptus cum cesserit humor
Omnis, particulas vel in orbem stipite ducto,
Vel tereti saxo exercent, dum colligat imo
In fundo se se pulvis, capitique mederi,
Infestumque potens cerebro depellere fluxum.
At vobis qua pulvis erit ratione parandus,
Discite nunc, culti juvenes, quibus unica cordi est
Mundities. Agite & modicam seponite partem
Pulveris, & lacrymis, quas floribus elicit ignis,
Spargite odoratis; beneolentemque indice massam
Polliceque exercete : loco tum ponite aprico,
Et sinite, ut zephyri sit mollibus obvia flabris.
Utque induruerit blande spirantibus auris,
Illam occate manu, parvoque incernite cribro.
Hinc quae deciderit, granis discreta minutis,
Materies, vel in argento servanda vel auro,
Nee vestes maculat, cerebrum nec vellicat acris;
At recreat caput, infestaque gravedine pressum
Sublevat, & nares jucundo pascit odore.
His aliisque modis (neque enim comprendimus omnes)
Conficitur pulvis; cui summla atque infima vulgo
Indulgent capita; indocti doctique; dynastae
Plebeique homines. Illo falluntque laborem
Artifices; mentemque illo cerebrumque repurgant,
Qui Musis operam navant sanctaeque Minervae.
Et magis inde alacres peragunt, ope pulveris, ipsi
Artifices sua pensa, ipsi sua carmina vates.
Idem abigit curas, & mentis nubila difflat,
Laetitiamque animis, pulso moerore, reducit.
Nec solas recreat nares, nec pulvere solo
Herba juvat; prodest eadem mortalibus aegris
In tenues citam fumi resoluta vapores.
(10) (10)Est vas exiguum, seu fictile, sive cavatum
Plerumque in buxo solida aut caryotide dura,
Ventrosum modico alveolo, pandumque supernè,
In moremque tubae patulo diffusius ore.
In fundum tenuatur, & in latus inde recedit;
Atque illic habet, alveolo commune, foramen;
In quod longa satis captando fistula fumo
Inseritur; nam quo fuerit via longior, hoc &
Ipse minus fauces vapor urit; quippe tepescit
Paulatim calor, ac vires amittit eundo.
Ritè igitur folia exsiccant, atque arida in alveum
Immittunt; prunamque adhibent; suctu inde frequenti
Sollicitant foculum; fumum dein foedere certo
Et pressis sorbere, & apertis reddere labris
Incipiunt. Rumpit paulatim fumea nubes,
Angustaque via & caeco eluctata canali
Tendit iter sursum ad fauces, largeque vaporat
Guttura; quin ipsas late contaminat auras.
Interea diros (ne curam hanc prorsus inanem
Esse putes) reprimit morbos, praestatque saluber
Fumus opem stomacho, nimius quem degravat humor,
Unde malae veniunt pituitae, & noxia membris
Fluxio, multimodaeque, premunt quae corpora, pestes.
Haec ego Brasiliae super arvis pauca canebam,
Et super armento, qua se regnator aquarum
Tibris agit, lenique interluit agmine Romam,
Dum regit imperiis almam felicibus urbem,
Ac totum Cleniens magnus, pius, Optimus orbem,
Rezzonicae Clemens decus altum & gloria gentis.
Et quamvis illo me tempore mira tenerent
Urbis terrarum dominae spectacula, moles
Templorum ingentes, tectorum opera inclita, fontes,
Marmora, & insignes, orbis miracula, villae,
Et Charitum sedes; tamen & meminisse juvabat
Brasiliae, ut quae me primis excepit ab annis
Avulsum a dulci patria, cui Durius altos
(11) (11)Adlambit muros, & molli flumine tingit.
Carminis hoc quodcunque suo sibi Brasila jure
Poscebat terra, in cujus mihi saltibus olim
Musae occurrerunt puero, quamquam horridae, & ipso
Cultu nescio quam (nam sic locus ille ferebat)
Barbariem indutae; quales in carmine nostro
Cernere erit : quare una legat, cui scripsimus uni,
Brasilia. At, tu Tibri Pater, cui non Aganippe
Vatibus egregiis, non ipsae Heliconides undae
Certarent; ignosc, tuos si barbarus anser
Instrepere argutos inter fuit ausus Olores.
PRUDENTII AMARALII
Brasiliensis
DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN
LECTORI BENEVOLO.
Paucis mihi monendus es, amice lector. Cum ea inductus ratione, quam in litteris ad Excellentiss. Maecenatem meum nuncupandi gratia datis significavi, meos istos de rusticis Brasiliae rebus versiculos typis mandaverim, Prudentii Amaralii Brasiliensis de Sacchari opificio carmen, jam ante Pisauri editum, ad calcem hujusce operis apponendum curavi; quod a me ea mente factum fuit, ut quaecumque in id argumentum ad hanc usque diem scripta, atque adeo in lucem edita fuissent, in unum collecta volumen ad manum haberes. Erit igitur humanitatis tuae meum, qualecumque est, gratificandi tibi studium probare, acceptumque habere. Vale.
DE SACCHARI OPIFICIO CARMEN
BRASILIAE: segetes, hyblaeoque aemula melli
Sacchara, arundineis(1) stillantia sacchara nodis
Hinc canere aggredior. Notos juvat ire per agros,
Et patrios certa moderari lege colonos,
Seu canneta serant alio seu tempore cannas
Subjiciant praelis, expressaque sacchara purgent
Addensentque igni; seu jam densata repurgent,
Et niveo tandem cogant splendescere cultu.
Principio quae terra ferat, quae culta recuset
Cannarum segetes, ante explorare memento,
Quam tua inexperto committas semina campo.
Nec magnus didicisse labor; nam gleba colore
Proditur ipsa suo. Cannis erit illa ferendis
Optima, tentanti quae terga nigrantia passim
Praebuerit; tutò rubrae tu deinde secundas
Defer humo; sterilem immixta damnabis arena.
Sed nigra, & sabulo tibi sicubi gleba tenaci
Subrubet, haud usquam meliùs succrevit arundo,
Et longa (2)explicuit nodos felicius hasta.
At cave, si properè, vel si prolixior aequo,
Luxuriante solo, seges exiit, ilicet omnem
Rem tibi confectam voto grateris inani.
Heu! male terra ferax vires tunc exerit, & se
Foetura in prima diffundit largius humor.
Tu sine mansuescat; sine, vis deferveat illa,
Atque alio prius injecto fac semine, campus
Sylvestre ingenium, & morem deponat agrestem.
Ille impune tibi priùs aut lasciviat herbis,
Aut milium ferat, aut siliqua crepitante faselum.
Haec ad arundineas fuerint praeludia messes,
Ut brutae frangat se prima ferocia terrae,
Et cicuri veniant canneta remissius arvo.
Indiciis postquam, dedimus quae plurima, ductus
Canniferae segeti terram delegeris, omnes,
Agricola, in truncos validas molire secures;
Dejice inumbrantes sylvas, arvoque futuro
Fac spatium, & caesas rurfus concide minutim,
Lignorumque pyras passim exstrue. Mox ubi soles
Lignea congeries passa est atque aruit igni,
Subde faces. Tractum non segnis Mulciber omnem
Purgabit. Siquid superest, cui flamma pepercit,
Collige; praegrandes torres, semustaque in unum
Robora compinges cumulum, rursusque jubebis
Ferre ignes. Si fortè aliquis, modò cortice summo
Ambustus, vicit geminata incendia truncus,
Hunc sine perflandum ventis, pluviisque domandum
Assiduis, donec tandem, vertentibus annis,
Tabidus in cineres ultro subsidat inertes.
Igne ubi purgatum sat libera praebuit aequor
Terga, lacertosos campo submitte parato
Fossores, multo quos Africa (3)sole perustos
Torruit, immites atque obduravit in usus.
Heu genus infelix hominum, natumque labori!
Hi pro ruricolis tibi sint (sors dura!) juvencis,
Invertant terram, sulcos longo ordine ducant,
Et quodcumque aliud praestent grave munus aratri,
Scilicet hac priscis, contempto vomeris usu,
Exercere agros placuit ratione colonis;
Seu quia plantarum passim latuere sub arvis
Radices, spissaeque fibrae, quas dente retuso
Vomeris haudquaquam perfringere posset arator;
Seu quia degene res caelo nostrate juvenci
Proveniunt, pecus indocile, impatiensque laboris,
Nec valida cervice satis, nec pectore firmo;
Sive aliud causae fuit: at certè usus aratri
His nunquam obtinuit terris, solosque ligones
Arvorum cultu plerumque adhibere solemus.
Praecipua haec nobis sunt arma; haec Afer alumnus,
Impiger assurgens, manibusque & corpore toto
Connixus tractat, cum terra inaranda, gravesque
Glebae offringendae, runcandave messis in herba.
His igitur sulcata armis, qua juverit agrum
Conserere, oblongis scrobibus tibi terra dehiscat.
Quisque pedes geminos ducatur sulcus ad imum,
Ore bipalmari. Juvenes (4)ibi defode cannas,
Unam alii recto sic jungens limite, ut hastis
Contiguae extremis jaceant. Mox talea postquam
Omnis erit sulcis infossa, replere lacunas
Tempus, & egestam in vacuos revocabis hiatus
Rursus humum; modò ne largis madefacta gravescat
Imbribus, atque adeo sit pondere noxia plantis,
Aptaque prae nimio corrumpere cuncta madore.
Largiter, aestivo si panges tempore cannas,
Terram adhibe sulcis: namque hoc velut aggere solis
Tela retunduntur, ne se penetrabilis ardor
Insinuet scrobibus, nimio & sata torreat aestu.
Non tamen ad plenum sulcos aequabis, & omnem
Restitues malesanus humum: nimis obruta tardè,
Atque incumbentes vix rumpent germina glebas.
Ergo telluris parcus, ne forte prematur
Pondere, fac leviter tumulata recumbat arundo(5).
Tum postquam vacuis reddes sua viscera sulcis,
Paulisper sumenda quies. Breve tempus, (6)& ipsa
Herbescens jam canna sinus, nodosque resolvit,
Radicesque agit, & tenerum in sublime cacumen
Surrigit : erectis ager undique inhorruit hastis.
Cadmaeos credas iterum viruisse novales,
Cum pilata seges densis hastilibus ipsum
Terruit agricolam, mirantem credita sulcis
Semina bellorum, & foecundos milite campos.
Tale dabunt specimen, densas imitata phalanges,
Post annum subnata solo canneta feraci,
Ordinibus distincta suis; seu ductus in orbem
Tortilis extremos sulcus tibi circinet antes,
Seu latera in quadrum praecastigaveris aequa;
Seu cuneo similis placuit magis area, lunam
Seu quae forma decet, medio cum splenduit ore,
Et circumflexum radios sinuavit in arcum;
Sive in quincuncem juvit describere plantas,
Et triquetrus stetit omnis ager: res pulchra videndo,
Quaeque oculos specie mirè delectet amoena.
Ergo clamosas turbas, pertaesus & urbem,
Cum tibi sollicitus timor anxia corda momordit,
Rus pete, & ex alto despectans culmine montis
Ad circumjectas torque tua lumina valles,
Et campos metare oculis. Juvat arva videre
Consita arundinibus, vento crispante procaci
Undantem segetem, sinuosa volumina toto
AEquore ut agglomerent; veI cum flat mollior aura,
Et leni aspirans ludit per inane susurro,
Campus ut obstreperis nutans horrescat avenis.
Quin sitibunda tibi si viscera forte coquantur,
Quis vetat exsectam vicino e cespite cannam
Vellere, decussaque prius (namque aspera) fronde,
Vel cultri auxilio, impresso vel dente medullam
Nudare, ambrosioque sitim restinguere succo?
Sunt, quos membratim totam resecare juvabit,
Quà teres articulis distinguit nodus avenam:
Frustula tum, praelo veluti subjecta, fatigant
Dentibus: admorsosque, & crebris suctibus haustos
Exsiccant calamos. Verum his & fallere tempus,
Et tristes animi dabitur lenire dolores,
Postquam enata seges toto jam creverit anno.
Nunc intermissus revocat labor, herbaque latè,
Dum tenerae erumpunt, praefocat noxia cannas.
Nun malè foecundos tempus sarrire novales:
Nec runcanda seges semel est, ter & amplius illud
Urgendum studium, donec grandescat arundo,
Atque adnascenti queat obluctarier hosti
Viribus ipsa suis, curae nil indiga nostrae.
Non tamen idcirco resides cessate coloni,
Nec jam vos omni perfunctos credite cura:
Sunt aliae pestes, sunt multa cavenda pericla.
Caelestes irae primò, (7) cum saevior aestus
Ferbuit, aut justo descendit largiùs imber.
Utraque dira lues; multo funestior illa,
Quam tulit immodicus calor; huic ars nulla mederi,
Nulla potest solers industria; nam neque fontes,
Aut corrivatas duxisse canalibus undas
In promptu fuerit, quas vix suffeceris horto
Areolaeque brevi, modici quam roris egentem
Urna trientali plenè satiaverit haustu.
Verùm Brasilicos ubi Zona retorrida campos
Findit ,& in segetes violentior incidit ardor,
Non mihi septeno si rumpens gurgite Nilus
Arentes undarit agros, enecta resurget
Messis, & elanguens caput intermortua tollet.
Difficilis medicina malo est, res illa saluti
Una fuit, Superum atque offensi Numinis iram
Exorasse piis lacrymis. Vix certior imber
Arva riget, madido quàm cum tibi perpluit ore
Gutta frequens, crebraque gemens prece nubila rumpis.
Nam Deus irriguos potis est de marmore fontes
Ducere, pro libito nimbosas cogere nubes,
Invitisque astris pluvias demittere caelo.
Bucula quin etiam, & si quando armenta refractis
Sepibus irrumpunt, quantum tibi stragis in hora
Ediderint! quantum lassus sudansque viator,
Dum sedet, & rapta dulces ab arundine succos
Ore bibit, geminatque haustus, iteratque rapinam
Improbus! Interea, denso prius agmine sylva
Qua steterat, spatio male dissociatur inani,
Solaque consurgens medias post canna lacunas
Nec satis a vento, nec se tutatur ab aestu,
Nuda latus, fido nec jam defensa sororum
Corpore, ab insano fi vapulet acriùs Euro.
Quid quod & interdum totis incendia campis
Suscitat imprudens aliquis, patulo ore resorbens
Et revomens fumos, duri solatia callis.
Fictilis, atque diu lento tubus igne recoctus,
Vel nuce, praeduro vel cortice fortè cavatus,
Turget in alveolum summo tenus ore repandum,
Sed qui paulatim fundum angustatur ad imum.
Pertusum tenui rima latus, inque foramen
Fistula commissa est exemptilis; ignibus illac
Spiramenta patent, fumoque sub ora meanti
Longum iter, ut spatio, atque mora tepefactus in illa
Mitiùs innocua tibi guttura nube vaporet.
Illa viatori chara, & pretiosa supellex
It comes, & lateri, fidus velut ensis, adhaeret.
Namque ubi vicina procumbit anhelus in umbra,
Et reparat vires, tum fistula promitur; ignis
Excutitur; crebro scintillas fulgurat ictu
Dura silex; infarta tubo folia arida flamma
Corripit, & longos jaculatur fistula fumos.
Dentibus ignivomam tenet ille supinus avenam;
Maternoque velut dependens ubere natus,
Sugit hians nebulas, bibuloque reciprocat ore;
Inque vices modò labra premens, modò pressa relaxans,
Sorbet, & exsuctam reddit de pectore nubem,
Fumantesque globos patulis e faucibus efflat.
Inde ubi jam nullos spirat cava fistula fumos,
Oraque deludi suctu praesentit inani,
In terram cineres, tepidosque una excutit ignes,
Atque abit. Interea neglecta favilla resumit
Saepe novas vires, redivivaque flamma propinquas
Succendens stipulas, totis contagia campis
Fundit, & integri tibi spes intercidit anni.
Si sapis, ergo procul praestat metarier arvum;
Pange via canneta procul, quà semita nulla
Flectat, qua nullus praedas agat inde viator,
Aut temerè properans subitos exsuscitet ignes.
Forsitan exquiras condendae tempus avenae;
Quae mora, mense quoto falci maturuit? Illud
Usus, & ipsa satis docet experientia rerum;
Nam neque Brasiliae (tantum patet) unus ubique
Veris erit, brumaeve tenor; quin dispare caelo
AEstuat hic, alibi brumali frigore torpet.
Frustra erit ille labor tempus praescribere certum
Agricolis, variante solo : tamen ardua siquis
Fortè Bahiensis proscindis culmina montis, (8)
Suspice Phryxae pecudis cum vellera Phoebus
Presserit, incipiet cannas tibi tempus humandi.
Urge opus, OEbalios Phoebus quoad ipse gemellos
Invisat fratres (9). Humili sin valle laboras,
Idem signa dabit, geminis cum lancibus horas
Ponderat; absistes, Capro cum proximus ibit. (10)
Annua crescendi fuerit mora justa, suumque
Robur habet, spatium hoc ubi arundo peregerit. At tu
Parce tamen, falcesque inhibe, nec tempora messis
Praecipita, quamquam instantes vereare calendas,
Atque ad condictam numeranda pecunia lucem
Urgeat: & quamvis in jus rapiare, vadanti
Vel prudens innecte moram & vadimonia differ,
Vel bene nummatos pro te submittere praedes,
Quique fide jubeant, cures; vel sedulus aera,
Ut potes, extrica, conrasosque undique nummos
Fac promas, quos deinde suo cum foenore reddas,
Ne festinanti segetem corrumpere ferro
Cogaris, jugulesque novi malè providus anni
Spem temerè. Senio dulcescit canna, priorem
Postquam emensa alio plenè maturuit anno. (11)
Vidi equidem in cannas nullo discrimine ferrum
Distringi, atque uno veluti cecidisse sub ictu
Intègrum nemus, intègros popularier agros,
Seu seges impubi vix dum juvenesceret aevo,
Seu natu major, multàque incurva senectà,
Saevitum ex aequo est, nullique pepercit avara
Dextera. Lethiferam qualis temeraria falcem
Mors vibrat, & caeco metit obvia quaeque rotatu
Involvens una juvenesque, senesque ruina.
Imprudens! quid enim reliqui tibi messe futura
Feceris? hinc alii quin tu jam prospicis anno?
Cumque propinqua tuis invisens praedia, dulcem
Hic praelo extundi, subjectoque igne liquorem
Fervere, inque suas concrescere sacchara metas
Videris; heu totos tunc te stravisse novales
Poeniteat! malles aliquid servasse repostum,
Unde tibi exsudent rorantia praela quotannis,
Et madido illacrymans canna angustata trapeto
Strideat. Ex aliis alias tu suffice messes,
Si sapis; alternis haec stet, cadat illa vicissim,
Spemque tuam refove, calamoque superstite lacta
Semper, & incerti subeat te cura futuri.
Jam quae praesenti capitis damnaveris anno
Jugera, fac denis saltem tibi mensibus octo
Addiderint (12): falces tum fas acuisse recurvas.
Armatas immitte manus, immitte cohortes
Messorum, quibus ad solitam sua classica pugnam
Cum cecinere, ruunt alacres, & cominus hostem
Hastatum feriunt, falcatisque ensibus instant (13)(13).
Hi sternunt, alli subeunt, & pone legentes
Stratorum spoliis inhiant, sparsimque jacentum
Corpora in exstructos confusae stragis acervos
Accumulant; miscere manus, torquere lacertos,
Collato pugnare gradu, caesimque ferire
Adproperant; suus hic veluti de vulnere sanguis
Subsequitur, dulcique madet falx perlita rore.
Non impune tamen, nec inulta recumbit arundo,
Fronde sed in longum mucronem abeunte metentes
Excipit: ah! multos illa undique surgit in enses,
Nec tangi facilis tractandoque aspera, saepe
Instantes atro vibice redulcerat hostes,
Illataque suas compensat clade ruinas.
Nec minus idcirco impavidus per jugera latè
Messor eat, ferroque viam eluctatus apertam
Sternat arundineae frondosa cacumina sylvae,
Donec ad extremam victor pervaserit oram.
Nec labor ille minor caesas, campoque jacentes
Sublegere, inque suos cannas compingere fasces.
Vincla procul ne quaere tamen; nam molle cacumen,
Atque adeo in laqueos trahitur coma lenta retortos.
Hos adhibent funes; cannas & false sub uno
Bis sex constringunt, plaustrisque gementibus addunt;
Sin interjecto procul absint flumine praela,
Lintribus aut cymba cumulant vectanda capaci;
Atque hic jam lectis labor ultimus instat avenis.
Excipit hospitio devectas undique cannas
Alta domus tectis, spatioque amplissima toto:
Hic locus est praelis; hic surgit agtiaria moles (14).
Est rota praegrandis primò, exceptura ruentis
Pondus aquae, radiis compacta trabalibus, axique
Affixa, aerato qui cardine utrinque recumbit.
Porgitur e medio, & procurrit stipite longo
Axis; ad extremum breviore minuscula gyro
Altera fixa rota est, totum dentata per orbent.
Haec motum primae, totus quò volvitur axis,
Versus humum ex alto sequitur vertigine tarda,
Et quoties redeunt sursum certo ordine dentes,
Mordicus impingt vicini dentibus orbis;
Extat enim, atque sinu supereminet orbita vasto
Tertia, quam, vacuo librata quòd aere cursus
Circuit instar avis, meritò dixere volantem.
Ista, rotae quoties morsu est correpta minoris,
Pulsa agitur circum, secumque revolvit & axem:
Suppositos demum ipsa movet revoluta trapetes.
Robora terna (gravi quae lamina vestiat aere,
Quaeque rotundanti dextra faber ante dolarit,
Et medio extantes cingant, apto ordine, dentes)
Intra arcam, ex quatuor quae postibus arte locatis,
Atque suprà innexis sit firmè condita tignis,
Limite stent recto, tignis inserta supernè,
Et verubus subnixa suis: ea torcula sunto.
Supremae illa rotae subsunt tria robora, motum
Atque inde accipiunt; etenim rota concita, gyros
Dum peragit, medium valido rotat axe cylindrum,
Admorsosque alios is tandem pellit in orbem.
Verum ita contiguis in mole tricorpore tergis
Ligna revolvuntur, tenui uti discrimine distent,
Nec digitos impunè sinant; nam saepe terendas
Dum cannas aliquis, dextra pigritante, trapeto
Subjicit imprudens, nec tanta pericula. cavit,
Heu ! digitum subito correptum vidit hiatu.
Extemplo digitum manus integra, tota sequuntur
Brachia, & omnino diffractis ossibus omne
Corpus eat, scatebram nisi quis discludat aquarum,
Deciduosque suo represserit objice fontes.
At seram fortasse tulit res illa salutem
Elicibus quamquam clausis nihil affluat undae,
Mota tamen cursum, coeptumque rotatilis orbem
Machina sponte sua, nullo impellente, peregit,
Dum motus prior ille, & vis impressa relanguet.
Nil satius, stricto quàm siquis acinace captum
Absciderit cubitum, ne caetera membra trahantur.
Insidiosa quies malè tunc obrepsit ocellis;
Pervigilant, quibus obtigerit sors illa; canentes
Excutiunt pariter somnos, falluntque laborem.
Fabellas patrio longas sermone retexunt,
Munera partiti; cannas huic subdere praelo
Sorte datum; expressas rursum ingerit ille, liquoris
Et siquid reliqui est, succumque exactiùs omnem
Elicit; exuvias, exsuccaque frustula demum,
Angentem postquam tulerint bis pressa trapetem,
Colligit, exportatque alter, cumuloque reponens
Aggerat immissis gratissima pabula flammis,
Unde petant, steriles quo foecundentur agelli,
Agricolae cinerem. Usque adeo nil prorsus ineptum
Utilitate vacat, nullo nec profuit usu,
Dummodo cura sagax, minimèque industria desit. .
Dum pleno totum cursu Sol circuit axem,
Vicenas & quinque vehes exsugit onustas
Machina non segnis : lento pede tardiùs ibunt
Acta gradu tibi praela boum (15), mora sed tulit illa
Grande operae pretium; meliùs siccatur arundo
Inter cunctantes compressa diutius orbes,
Quàm cursim & celeri vix delibata rotatu.
Adde, quò interdum justo plus defluit humor,
Quantum nulla satis capiant, nec ahena coquendo
Sufficiant, superetque manus, superetque ministros;
Quem tempestivus nisi perpurgaverit ignis,
Degenerem certe capit insincerus acorem;
Vappa sit, & nulla satis emendabitur arte.
Partito res est ita dispensanda labore,
Ut quantum humoris vice quavis praela liquarint,
Tantum flama tibi purgare, & ahenea possint.
Quare age in oblongum, patulo quod margine praelis
Subjicitur, dulcis primo fluat humor ahenum (16).
Nullae illum flammae, nulla hoc incendia labro
Exagitant: aptus procurrit at inde canalis
Ligneus, ignivomam properet quo succus in aedem.
Scilicet haud longè, senis suffossa caminis,
AEstuat, impositisque ignes occludit ahenis
Ampla domus. Clausis quovis sub fornice flammis
Bina fenestellae geminae spiracula laxant.
A latere excisus paries sena ostia pandit,
Quà vi & praeduris fermè nemora (17) integra contis
Inducunt famuli. Vegrandia robora primò
Obtrudunt, atque illa rogis fundamina pununt.
Tum cumulant excisa suis ramalia truncis,
Arentesque addunt stipulas, quò grandior ignis
Ardeat, & crudum permiscens flamma liquorem
Crispet in ampullam, & bullantibus asperet undis.
Prima haec secernit crassam ebullitio faecem,
In labra summa vocans; quin & quae plurima fundo
Sessitat, undanti per se despumat aheno.
Nec minus interea foedam capulator amurcam,
Et passim innantes cribro legit undique sordes;
Ferventemque diu versansque, agitansque lebetem
Egerit, infecti quae subsedere liquoris.
Additur & situlis acris lixivia plenis:
Illa recrementa, & siqua ejectamina restant,
Excernit: mediam prior hic labor integrat horam.
Purior at postquam spuma albuit, inque minores
Detumuit bulas, in ahenum strenuus infer
Vicinun dulces latices, coeuntia nondum
Sacchara : purgandae tunc exquisitius omnes
Relliquiae; & lentè ad parum vitium omne coquendum est.
Cribrum immerge iterum, spumas lege rursus inanes,
Quas modica sitiens si quisquam diluat unda.
Arentes grato fauces humore rigarit.
Dum fluitat labro dulcis liquor, exere cola,
Et cribrata alio distendens lintea vase,
Qua rarescentes pandit textura meatus,
Illum transmittes: quae pars subtilior, ibit:
Stabit, & in colo sidet, quae crassior, imo.
Sic percolatum curant densare liquorem,
Incenduntque novos ignes; nova ahena parantur,
Molle minora aliis, magnasque imitantia pelves.
Munus cuique suum; nam pelvis prima receptos
Perpurgat latices; tum decoquit altera; blandè
Tertia condensat; densatos acriùs urget,
Ac lento similes tandem efficit ultima visco.
Arte opus hic: operum haud segnes vigilate magistri,
Et vires nervosque omnes intendite: nusquam
Culpa magis nocuit, stetit aut incuria tanti.
Saepe tot exhaustas curas; durosque labores
Ludit inexperta tyrunculus arte magister.
Artifices res illa manus, longoque reposcit
Edoctas usu. Connisi corpore toto
Praelongo suffixa gerunt cochlearia conto,
Et versant utraque manu; recidiva praealte,
Vicenosque pedes superas evecta sub auras
Sacchara propellunt, revolutaque rursus codem
Praecipitant, mersantque cadis, & saepe volutant,
Concutiunt, miscent, confundunt, omnia versant.
Haud satis haec: frigens ferventia sacchara ahenum
Excipit, ut nimium sensim tepefacta calorem
Deponant, flammisque procul sejuncta, novoque
Incipiant versata diu concrescere motu.
Spissandae mirum valet haec agitatio massae
Cogitur, & motu quassante tenaciùs haeret,
In glutenque coit, crustisque ex parte rigescit.
Ut satis obductum crustis, & pene liquorem
Concrevisse vident densatis partibus, illum
Fictilibus condunt formis (18), quae cuspide terrae
Insistunt, superasque basi vertuntur ad auras,
Et totidem inversas referunt longo ordine metas.
Vasa dein sublime locant, longisque reponunt
Asseribus, quà aditum fundo apta foramina pandunt.
Hic positis, creta replent summa ora madenti,
Argillaque linunt: et res subfusca repurgat
Sacchara, & in niveum revocat diluta colorem,
Haec olim, vulgata fidem si fama meretur,
Alite felici inventa est ars; namque repertam
Gallina praeeunte ferunt, cretaeque linendae
Commonstrante usum, pedibus dum forte lutosis
Percurrit, madidoque excalpit sacchara rostro.
Qua cretosa pedum posuit vestigia, latè
Candicat, & reliquis pars discolor illa pruinas
Rettulit; idque aliquis forsan speculatus in usum
Vertit, & albenti nituerunt sacchara cultu.
Ne minus eniteat candor, nec pondera metis
Decrescant nimium, & fallant sua vota colonos,
Haud creta utendum temere, cum sacchara formis
Vix coiere suis, integra sed altera saltem
Expectanda dies, qua frigore tota rigescant.
Mox, quà pertuso vasis pars ima deorsum
Porgitur e fulcro, rimaque fatiscit, eundum
Coeca bipalmari metae sub viscera clavo,
Ut male concreti (19)latitat quodcumque liquoris,
Hàc fluat, & varios alibi servetur in usus.
Hoc ubi perficies, uda tum perline creta,
Quam tibi flumineus large madefecerit humor,
Sacchara, & oblongos (nisi straveris ante) canales
Sterne solo, qui mella (20)sinu fluxura receptent,
Effossisque altè jubeant stagnare lacunis.
Namque ubi sacchareos, lympha vectante, recessus
Lenta subit, sensimque omnes argilla meatus
Affrictu laxat, sudor fluit undique rivis
Melleus, & flavos emittunt sacchara nimbos.
At cave, ne totam, quanta est, undare lacunam,
Replerique sinas: placidam servare quietem
Saepe latex nescit, fundoque assurgit ab imo
Spumeus, atque datos audet transcendere fines.
Huic tamen est medicina malo, furiisque domandis
Proderit expresso guttatim aspergere citro,
Cum furit, humorem, donec sensim excoquat iram,
Et posito clausus discat requiescere motu.
Cum tandem abrupto cessabunt sacchara fluxu,
Nullaque suppositos intinget gutta canales,
Tempus & argilae, crustas, quaecumque supersunt,
Vellere, & exacte summas abstergere metas.
Non satis haec: apto male candida sacchara ferro
Ad palmum effodies, effossamque undique vasis
In labra diduces, structo velut aggere, massam.
Sic faciles aditus humentia sacchara praebent
Aeri, & imbibitas exhalant .promptiùs undas.
Tum, postquam veniens ter pandet Lucifer orbem,
Cuncta suis compone locis, compressaque rursus
Unge luto; & quoties tibi claudet Vesper Olympum,
Perge fovere manu, tenuique rigare fluento.
Ast ubi sacchaream fieri sic vase minorem
Aspicies metam, ut palmo subsiderit, undas
Addere parce novas, residem procul abjice cretam,
Et sine, dilutas emittant sacchara faeces,
Adque suum redeant, lympha minuente, rigorem.
Interea recoqui, si fortè juvabit, ahenis
Mella prius collecta jube; concussaque motu
Assiduo, cum pigra fluent, sub vasa recondes
Fictilia, inque novas cernes concrescere metas (21).
Haec simili argila, rituque linuntur eodem
Sacchara, quae tantum primis albedine, quantum
Pondere concedunt, effoetaque mella resudant,
Degeneres latices, nec sacchara plura daturos.
Tum quoque fas (alius si fors tibi displicet usus)
Condere mella cadis, & condita solvere lymphis,
Ut largè diluta, suo cùm tempore acescent,
Clibanus excipiat, lentique inclusa metallo
Attenuent ignes, donec sub culmine vasis
Paulatim collecta, fluant per devia rostri,
Et tandem austerum reddant stillata saporem.
Quantum haec mancipiis arrident pocula! Nummos
Undique conradit plebs Afra; cibaria, vestes,
Quae labor, ingenium, fortuna vel attulit, aere
Distrahit exiguo, cyathis quò guttura largis
Proluat, heu! nimio quamquam saepe ebria potu
Immanem subeat duro sub judice poenam.
Sacchara seu recoqui lubeat seu pocula servis
Grata pares, seu forte juvet res utraque, curam
His adjunge aliam, sudantes visere metas,
Observans quo lenta fluant purgamina cursu.
Labilis ex toto postquam cessaverit humor,
Quo purgata suis excludas sacchara formis
Tempus adest, ni forte pluat, Phoebusve nigrantem
Cnditus in nubem venturos nuntiet imbres.
Nam formis excussa solent invadere cultro,
Frustatim caedunt, purique ad luminis auras
Exsiccanda locant, donec penetrabilis aer,
Et, quidquid superest humoris, dissipet aestus.
Ergo, mane novo, nudas tibi sistere metas
Alta super tabulata jube: quot surgere contra
Aspicies, totidem diverso e marmore caesas
Pyramides tibi stare putes. Haud omnibus idem
Est candor; niveis haec albiciat aemula cycnis,
Illa minùs candet; quin & pars maxima plures
Exhibet, aspectu varios pretioque, colores.
Tota refert candore nives basis ampla; nigrescit
Summus apex; medio variatam corpore massam,
Mixtaque subfuscis malè candida sacchara cernes.
Non equidem, non ista simul miscenda, locique
Insolanda tibi nullo discrimine; partes
At saltem in geminas ea divide: sacchara fines
Alba suos, proprias habeant non candida sedes.
Hinc, velut areolis describere villicus hortum
Doctus amat, tonsaque vias distinguere buxo,
Sic tabulata priùs, rata per discrimina, quadris
Descripisisse juvat, diversaque sacchara certis
Ponere quaeque locis. Huc indita frusta minutim
Caedito, nec pigeat rastello evolvere, & omnem
Quae prodesse solet, siccandis addere curam.
Nec mora longa: die, quò frustula ritè vaporent,
Haud opus est solido, quoties Titania.lampas
Illustrat puro subjectas lumine terras.
Omnia cum penitus, disperso humore, rigescunt
Sacchara, postremum vernarum turba laborem
Expediunt: pars frusta legit; pars vase reportat,
Ponderat & libra; longis pars altera cistis
Condit, & alternè geminato verberat ictu,
Pistillisque premit, donec cava robora tandem
Repleat, & validis affigat opercula clavis.
Ultimus hic labor: hoc plures servantur in annos
Sacchara, nec tantum patriis commercia terris
Deliciasque parant, verùm & trans aequora summo
Vectantur pretio, magnisque imposta carinis
Trans Abilam & Calpen, gelidasque feruntur ad Arctos.
Quare, haec, Brasiliae quam donant nomine, tellus
Non magis a populis laudatur ubique remotis,
Ligna quòd eximia enutrit, pretiosa quòd altis
Balsama profundit sylvis, quòd foeta metallis,
Gemmarumque ferax, adamantes gignit & aurum,
Quàm quòd sacchareis oneret convivia donis,
Ambrosiisque epulis utrumque beaverit orbem.
JOSÉ RODRIGUES DE MELLO
Natural do Porto
_________
Cantos sobre as Cousas
Rusticas do Brasil
IV LIVROS
__________
Acrescentados do
Canto sobre a Fabricacāo do Açucar
DE
PRUDÊNCIO DO AMARAL
Brasileiro
Roma,
1781
TIPOGRAFIA DOS IRMÃOS PUCCINELLI
Junto do Santa Maria "in Vallicella"
Publicação autorizada
(Tradução do frontispício latino)
Núcleo de Pesquisas em Informática, Literatura e Lingüística
(1) Propositio.
(2) Invocatio Serenissimi Brasiliae principis.
(3) Vasta Brasiliae arva, & ab urbibus remotissima primo capiente cedunt; non ita, quae urbibus adjacente, au locis habitatis proxima sunt.
(4) Pascuorum urbi vicinorum utilitates.
(5) Longinquorum incommoda.
(6) Malus vicinus vitandus.
(7) Habeant pascua diversas graminum species.
(8) Sint plana; sed aliquot habeant parvos colles.
(9) Et freqüentes silvulas.
(10) Fontibus & amnibus abundent.
(11) Indicium aquae latentis.
(12) Sint aliquot tractus uliginosi.
(13) Vitanda pascua paludosa.
(14) Fluvius Januarius urbs celeris in Brasília.
(15) Celebris alveus fundi Sanctacrusani.
(16) Fluvius Gandusius, eum fundum interluens.
(17) Pons lapideus Gandusio flumini impositus.
(18) Molis auctor D. Petrus Fernandes, qui hodieque in Italia degit
(19) Ustio camporum in aestate, quae in Brasilia contingit mensibus Decemb. Januar. Februar. Hiems in Brasília solis constat pluviis, quae mensibus Maii, Junii, Julii abundantius se effundunt.
(20) Plurima serpentum genera.
(21) Serpens dictus corallum.
(22) Serpens dictus cascavel, id est tintinnabulum, eo quod caudam habeat tinnientem.
(23) Serpens alius dictus, tapes quia instar tapetis est variegatus.
(24) Superstitio bubulcorum in curando armento verminoso.
(25) Casei confectura.
(26) Armentariorum munera.
(27) Mancipia fugitiva.
(28) Sincerae ruris deliciae.
(29) Mutua boum amicitia
(30) Taurorum pugnae ex Zelotypia.
(31) Totius armenti ad caulas reducenti ratio.
(32) Neque audit currus habenas. Virgil. Georgic. V. 514.
(33) Notae vitulis inuruntur.
(34) Boum castratio.
(35) Corvi Brasilici dicti urubuz.
(36) Vespertiliones.
(37) Panthera.
(38) Pantherae venatio.
(39) Ven. P Josephus Anchieta, de cujus virtutibus in gradu heróico constare pronunciavit Clemens XII. Decreto die 10. Augusti 1736.dato.
(1) Ubi, & a quo inventa fuit herba. In Brasília repertam fuisse contendunt nonnulli. Ex Brasília in Lusitaniam a Ludovico de Goes fuisse perlatam scribit Damianus de Goes chron. Reg. Emman. p I c. 56. Eam Brasiliani Pátria língua petuma vocant; lusitani herbam sanctam appellarunt. Apud Ítalos herba S. Crucis appellata fuit a D Prospero S. Crucis qui ex Lusitânia illam in Italiam detulit. Cast. Durand. In herbar. 2.
(2) Quaenam terra ejus feracissima.
(3) Pestes herbae Nicotianae.
(4) Structura domorum, in quibus curantur folia.
(5) Ratio conficiendi funis ex foliis Nicotianis.
(6) Fícus Brasílica vulgò Bananeira.
(7) Urbs Brasiliae primaria, Bahia five urbs S. Salvatoris.
(8) Mancipia, tabacco permutata, ex Affrica in Brasiliam advecta.
(9) Pulvis ex herba Nicotiana.
(10) Fistula captando fumo.
(11) Patria auctoris Urbs Portus, omnium Lusitaniae urbium post Ulyssiponem facile princeps.
(1) Saccharum confici ex arundinum succo nemo, ut arbitror, ignorat. Hae arundines aliis vulgo notis, externa specie, simillimae sunt, nisi quod crebrioribus distinguuntur articulis, foliisque longioribus & pene stantibus, maximè cacumen versus, vestiuntur. Alba illis medulla, & succo dulcíssimo grávida; tenuis córtex, at satis durus; radix suavis, & minus lígnea, quae, resectis cannis, germina trudit in novae messis spem. Hujusmodi arundines ex Asia in Sciliam, ex Scilia in Insulam Madeira, atque inde in Brasiliam, ubi optimè proveniunt, &praecipue coluntur, delatas ferunt.
(2) Arundo saccharifera, ubi pingue nacta est solum, calamo se erigit septem pedes longo, & crassis articulis minusque crebris distincto. Sicubi (quod inferius innuit Poeta) ob soli luxuriem longior evadit, quo plus habet lougitudinis, eò est minus dulcis, conficiendoque saccharo minus idônea.
(3) In Africae rigionibus, Angola praesertim & Guinea, multa quotannis mancipia emunt Lusitani, quae deinde in Brasilia vedunt magno pretio. Hic eorum opera exercentur agri, caeteraque omnia fiunt, quae maximè laboriosa haberi solent. Verè genus hominum, ut eos vocat Poeta, labori natum, cui, nulla mercede, ad extremam usque senectutem addicuntur.
(4) Taleae esse debent cannae adhuc juvenes, vel tenera adultarum cacumina; his tamen illae ab expertioribus agricolis praeferuntur.
(5) Hac ratione, quam fuse tradit Poeta, arundinum satio fieri debet, aut certe solet. Ager ita consitus, dummodo solum sit pingue, iterum conseri nimis sero indiget, cum, arundinibus rescissis, earum radices germinare soleant, nec ad vigint & plures annos emoriantur: siquam verò emori contingat, nova talea, quae illius defectum suppleat, eodem loco inhumatur.
(6) Décimo, vel ad summum décimo quinto die, postquam taleae inhumantur, germina toto agro apparent. Quisque talearum articulus novas producit cannas, singulis enim nodes pullulat turio, à quo radix, terrae incumbens, truditur, frutexque emergit.
(7) Interitum cannis inferunt nimius aestus, & aquarum eluvies. Immodica eluvie, eaque stagnante putrescunt, vel, quod plerumque evenire solet, acescere incipiunt. Nimio aestu ad imam usque radicem exarescunt, ita ut stirpitus evelli postulent, magno possessoris damno.
(8) Nomine montis Bahiensis non certum aliquem montem, sed editiora Bahiensis Provinciae loca designat Poeta. Hanc autem caeteris Brasiliae regionibus, ubi saccharum conficitur, eò censuit praeferendam, quod illa & sacchari copia, & opificinarum praestantia reliquis antecellit.
(9) In collibus, utpote nimiae humiditati minus obnoxiis, post primas autumni pluvias, atque etiam ingruente hyeme arundines plantari solent. Hyems autem Bahiensibus incipit ineunt Junio; autumnales vero pluviae sub ipsum aequinoctii tempus, mense Martio.
(10) In pratis, utpote humidioribus, cannae médio vere, aut aestatis initio seri debent. Qua de causa earum satio, ut innuit Poeta, his in locis ita debet institui, ut sub finem Septembris incipiat, nec ultra medium Decembrem prorogetur.
(11) Arundo saccharifera, licet unius anni spatio ad justam longitudinem excrescat, numquam tamem nisi post annum perfecte maturescit. Si vero intra biennium non rescindatur, nullo exinde habetur pretio; nam, sensim deficiente humore, marcescit, fitque saccharo conficiendo prorsus inepta.
(12) Illae tantum arundines, si fieri potest, quotannis metendae, quae decimum octavum mensem expleverint; hoc enim tempore, nisi aliud soli vitio contingat, omnes ad perfectam maturitatem deveniunt.
(13) Messores unicuique arundini duplex vulnus infligunt, alteram circa fundum, alterum in ipso geniculo. Primò cannam a radicibus separant; altero illius cacumen abscindunt, quòd in eo aqueus quidam humor contineatur.
(14) Hujus machinaee, quae paulo inferiùs ab Auctore describitur, totam hic sructuram explicare juvat, ut quae ille vel tantum indicavit, vel ex aliis conjicienda reliquit, facilius innotescant. Mola igitur, seu praelum aquarium hac ratione construitur. In amplissima domo, quae cannis recipiendis, praeloque erigendo latè sufficiat, quatuor ex ligno columnas, easque solidissimas, quadrato ordine collocant, humoque altè infigunt. Columnis quatuor deinde tigna sic imponuntur, ut illas aptè connectant, & quadratum altera parte longius efficiant. Brevioribus tignis duo alia respondent solo proxima, quibus ingens truncus, quem pontem appellant, utraque extremitate incumbit: longiora vero tribus aliis tignis, aequaliter distantibus in medioque perforatis inter se nectuntur. His totidem subjiciunt magnae molis cylindros, ex solidissimo ligno confectos, in medio dentatos, ferreisque laminis obductos, qui aerea cuspide ponti, etiam aerato, insistunt, superioribusque tignis quodam veluti collo inseruntur. Cylindri, utpote cannis premendis destinati, sic statuuntur, ut ille, qui medium obtinet locum, alios impactis invicem dentibus circumagere possit, eosque caeteris etiam partibus ferè contingat. Collum, sive pars axis superior, quae in cylindris lateralibus vix supra tignum apparet, in alio longe altiùs assurgit, magnaeque etiam rotae, quae cylindris imminet, axis loco inservit. Hujusmodi rotae, quae partem inferiorem dentatam habet, alia subjicitur longè minor, priori contigua, dentibus in eam ebversis, idoneoque tigno arctè connexa, quod duobus innixum fulcris in longum excurrit, alteroque capite, quo extra domum protenditur, eximiae magnitudinis rotae axem suppeditat. Ingens haec rota aquae impetu, quam ex alto delapsam quibusdam cavitatibus excipit, non circumagitur modò, sed ea ratione, quae a Poeta exponitur, caeteris etiam rotis, ipsique praelo motum impertit.
(15) Alterum praeli genus hic indicatur, cui boves, aut equi adhiberi solent. Hoc praelum ab altero, quod aquarium vocant, in eo differt, quod nullis constat rotis, sed earum loco duos habet radios, quorum ope in gyrum agitur. Utrumque radium suppeditat unum idemque lignum, quod longiorem axem, paulo supra cylindrum, aequaliter secat, & utraque extremitate innectitur duobus tignis, quae positu ad horizontem inclinato, à summitate ejusdem axis descendunt, ad imumque pavimeutum ferè pertingunt. Unicuique tigno singulos asseres, eosque transversé positos, inferiori parte annectunt; hisque boves aut equi junguntur, qui praelum vertant.
(16) Cannarum succus, quandiu exprimitur, in vas quoddam flutit praelo subjectum, quod pontem quem vocant, longitudine aequat, superiorique parte, qua est omnino apertum, eximiam habet latitudinem. Inde ligneo canali aliam in domum deducitur, ubi igne purgatur, & in saccharum tandem concrescit.
(17) Certè his ignibus tantum suppeditatur materiae, ut a viginti ad triginta lignorum vehes, prout cruditas liquoris exposcit, quotidie insamantur.
(18) Haec vasa, in opificinis Bahiensibus, quinque pedes alta esse solent; osque habent satis amplum, cujus diameter duos saltem palmos adaequat.
(19) Concrescente saccharo liquidae perseverant quamplurimae ipsius particulae, quae totam sacchari massam humiditate sua, & pinguedine offuscant. In his diluendes detergendisque, ut multis videtur, tota vertitur sacchiri pugatio.
(20) Flavus dulcisque humor, qui e saccharo, dum purgatur, identidem fluit, mellis nomine in Brasilia vocari salet. Hoc ipsum nomem, ut aliquid usui patrio concederet, hic atque alibi usurpat Auctor, vel (quod Poetae solent) quadam rei similitudine ductus, vel Plinii secutus exemplum, qui saccharum. Indicum, huic nostro non prorsus absimile, mel in arundinibus collectum appellat. Eadem mellis appellatione, qua utitur Poeta, usus antea fuerat Gullielmus Pison Hollandus, qui de saccharo latinè scribens, Vasa, inquit, a melle, quod sub fusco ante a colore saccharum tingebat, repurgantur. Vid. Plin. Hist. lib. 12. c. 8. & Pison. de simplicium facultatibus lib. 4 c. I.
(21) Secundarium hoc saccharum, nullo adhibito lixivio nullisque ablatis sordibus, sed, ut superiùs innuitur, sola collecti liquoris decoctione, concussioneque conficitur.